« »
 
[]« Scripturarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 371b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCRIPTURARIUS
SCRIPTURARIUS. Nonius :
Scripturarios, quos nunc tabularios dicimus, dici volunt veteres, quod Scripturis et commentariis[] omnia vel urbium vel provinciarum complecterentur.
Lucilius lib. 26 :
Publicarum rerum assuefiam ut Scripturarius.
Adjective etiam usurpatur. Festus : Scripturarius ager, publicus appellatur, in quo ut pecora pascantur, certum æs est : quia publicanus scribendo conficit rationem cum pastore. Scripturarius, ὀ διαγραφεύς, in Gloss. Lat. Græc.
P. Carpentier, 1766.
Locum ex Lucilio sic emenda :
Publicanus vero ut Asiæ fiam, ut Scripturarius.
Ita legitur in Nonio. Vide Forcellinum. De agro Scripturario videndus idem in Scriptura. Inde Inscriptum pecus, apud Varron. de R. R. lib. 2. cap. 1. quod ad publicanum non professum est.