« Scropha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 372b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCROPHA
SCROPHA, Scrofa, Machina ad suffodiendos urbium obsessarum muros. Willel. Tyrius
lib. 3. cap. 5 :
Machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas vulgo Scrophas appellant.Lib. 17. cap. 24 :
Scrophas quoque ex eadem contexunt materia, quibus impune ad complanandos aggeres accedebatur.Lib. 18. cap. 19 :
Ut Scrophas materia competenti intexerent, in quibus libere delitescerent, qui ad suffodiendum aggerem introducerentur.Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 18 :
Machinis autem paratis, arietibus scilicet et Scrofis, ad assiliendum se paraverunt.Matth. Paris ann. 1226 :
Petraria, balista, Scrofa, catus, etc.Comput. ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 276 :
Item Francisco Pauli de Rossa qui ivit ad recipiendum Scrofas triginta donatas per dom. Regem apud Gaudrianum cum uno famulo, pro expensis et salario ipsorum, taren. 11. gran. x.Vide Notas ad Alexiadem pag. 391.
Scrofa Ducaria, Ductrix aliarum Scrofarum. Vide Ducarius.