« »
 
[]« Scufia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 374c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUFIA
SCUFIA, Tributi species apud Longobardos. Charta Adelchisi Regis Longob. in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 18 :
Concedimus per ipsa Monasteria omnes Scufias publicas, et angarias, atque operas, [] et dationes vel collectas, etc.
Statuta Vercell. lib. 1. fol. 11. v° :
Super illis imponi faciat et exigi fodrum et datium et Scufias non derogando propterea aliis statutis qui viderentur contraria huic statuto.
Rursum occurrit lib. 2. fol. 32. v°.
P. Carpentier, 1766.
Et Scuphia, Onus publicum, cui cives addicti sunt. Charta Henr. imper. II. ann. 1055. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 76 :
Cum districtu, cum porcis et vervecibus, cum operibus et omnibus Scufiis.
Alia Henr. IV. ann. 1111. ibid. col. 78 :
Cum operibus et albergariis, et omnibus Scuphiis.
Vide Murat. col. 76. qui de fide chartæ Adelchisi dubitat. Etymon forte petendum a latino Excubiæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scuffium, Scufium, Eadem notione. Statuta Astens. fol. 10. verso :
Quod Potestas non possit compellere infirmos S. Lazari, sive illos de dicta domo vel ecclesia ad præstandam vel dandam aliquam carusiam alicui civi Astensi, vel aliquod aliud Scuffium faciendum pro Communi.
Ibidem fol. 26 :
Et si aliquis juraverit citanaticum civitatis ita quod in Ast debeat habitare, compellam eum venire ad habitandum....... Et si non venerit in Ast ad habitandum predicta forma compellam ipsum solvere et ejus avere pedagia et alia Scufia civitatis tanquam extraneum.
Rursum fol. 63 :
Item quod nuntii Communis Astensis sint exempti a custodiis et omnibus aliis Scufiis personalibus in civitate Astensi et burgis.
Hinc Scufii nomine Servitii etiam genus significari colligitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scufum, Eodem intellectu, in Charta Friderici II. Imper. ann. 1239. inter Privil. Ord. S. Johan. Hierosol. pag. 29 :
Statuentes nihilominus ut....... nullus..... personam aliquam religionem Hospitalis prædicti professam....... angariare vel plectere, vel ad expeditionem cogere, seu ad opera servilia compellere, vel datiam solvere aut Scufum facere...... præsumat.