« »
 
[]« Scurra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 377b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCURRA
SCURRA, Scurro. Liberatus Diac. cap. 23 :
Rhodo Augustalis.... jussit eum ab Scurrone duci, et foras regiam civitatem occidi.
Acta MSS. Passionis S. Eulaliæ Mart. :
Sed ne gloriari putet, educite eam, et Scurronem adducite, et ducatur antequam patiatur decalvata et descincta per publicum, et ejus virginitas reveletur, etc.
Acta Passionis S. Marini Mart. MSS. :
Et flectens genua spiritum Domino tradidit. Scurro vero astans, percussit eumjam mortuum et amputavit.
Passio S. Victoris n. 5 :
Tunc Maximianus Imperator jussit vocari Scurrones, et jussit eis, ut duceretur ad silvulam, et ibi decollaretur.
Vetus Martyrolog. de eodem S. Victore :
Amputatum est caput ejus ab Scurrone.
Infra :
Fecit eas incendi ante se ab Scurrone.
Ex quibus patet Scurronem appellari, qui in Actis Martyrum vulgo Spiculator dicitur, voce, quæ stipatorem, apparitorem, satellitem, et carnificem sonat. Unde conjicere licet, eosdem esse scurrones, quos Scurras vocant Lampridius et Spartianus, apud quos pro apparitoribus et satellitibus accipiuntur, tametsi de nomine quicquam certi non occurrat Salmasio. Glossæ Isidori : Scurra, Parasitus, Buccellarius : quæ vox postrema satellitem etiam significat, seu Confectorem. Glossæ Basilicæ : Ο ἀποστελλόμενος ϰαὶ φῶν τινά. Neque videtur Scurra his locis alius ab eo qui δήμιος τῆς τάξεως dicitur Athanasio in Epist. ad Solitar. pag. 868.
Histriones, sive Scurrones
, in Concilio Cabilon. II. cap. 9. Papias : Scurra, irrisor, Scurronem ergo irrisorem dicimus. MS. Irrisio, præfert : ita etiam Glossæ antiquæ MSS. Gloss. Isidori : Scurra, qui incopriatur ; qui vana scilicet et inepta multa de se jactat ad risum excitandum. Gloss. Lat. Sangerm. : Scurra, lechierres. Scurra, Scurrus, γελωτοποιός, εὐτράπελος, in Gloss. Lat. Gr. Idem Papias : Scurra, a sequendo dictus, qui sectari solet quemdam cibi gratia. Auctor Mamotrecti :
Scurra, qui aliquem [] sequitur etiam dicitur assecla, irrisor, vaniloquus, parasitus sive leccator. Scurra, Scurrus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et quidem Scurræ primum dicti ex Festo homines tenuioris fortunæ qui divites honoris causa sequebantur. Hinc pro famulo usurpatur in Vita S. Bernardi Pœnit. tom. 2. April. pag. 680 :
Scurra hospitarii nostri quatuor annis uno oculo privatus, sancti exuvias super locum incommodi sui poni petiit, etc.
Exinde vero cum dictis ridiculis studerent divitesque more parasitico sectarentur, Scurræ nuncupati sunt parasiti. Denique cum non dictis tantum, sed et gestu risum divitibus movere satagerent, Scurræ nomen ad mimos transiit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scurrula, diminut. a Scurra, apud Arnobium lib. 6. pag. 206. et Apuleium lib. 10. Metamorph.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scurrilitas, Lecherie, vilté, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. ex Johanne de Janua. Auctor Dialog. de Orat. cap. 22 :
Fœda et insulsa Scurrilitas.
Occurrit in Epist. ad Ephes. cap. 5. v. 4. Scurrilitas, εὐτραπελία, in Gloss. Lat. Gr.