« »
 
SCUTA 1, SCUTA 2.
[]« 1 scuta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 378a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTA1
1. SCUTA, Vestis ecclesiasticæ species. Jac. Gaietanus in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 363 :
Si ipse dominus Papa sermocinetur, ipso prædicante, omnes sunt parati, tam cardinales, quam prælati, in albis, singuli in suo habitu,.... Episcopi in pluvialibus, capellani in Scutis et cotta seu superpelliceo.
Haud scio an a forma sic dicta hæc vestis, Scuta enim Johanni de Janua est forma rotunda.
P. Carpentier, 1766.
Succam legendum esse pluribus probat Georg. Rhodig. lib. 2. de Liturgia Rom. Pontif. locumque laudatum emendat ex eodem Ordine MS. in Bibl. card. Imperialis, in quo legitur :
Cum Succis sive camisiis albis. In cocta et Succa. Paratus more subdiaconi, videlicet cum Succa, cocta parva, amictu ad spatulas, camisio seu alba, cinctorio sive manipulo.
Ex quibus colligit Succam, idem prorsus esse atque Camisiam albam vel lineam ; quod iterum firmat ex Conc. Palent. ann. 1322 :
Statuimus ut episcopi et superiores prælati Succas lineas in publico..... deferant.
Ubi Conc. Budense habet Camisias albas, et Conc. Montispessul. ann. 1214.
Camisias lineas.
Vide Socca 1. et Succa.
[]« 2 scuta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 378a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTA2
2. SCUTA, Navis species. Charta Phil. comit. ann. 1163. ex Chartul. 1. Fland. ch. 325. in Cam. Comput. Insul. :
De nave, quæ vocatur Scuta, unum denarium.