« »
 
[]« Scutagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 378a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTAGIUM
SCUTAGIUM, Militaris servitii species, quæ communibus personis perinde ac Regi debetur, a Scuto dicta. Qui autem huic subditus est, tenetur dominum suum in bellum contra Scotos ad certum numerum dierum propriis impensis sequi : et, qui integrum feudum Militare tenent, hi scutagio 40. dierum obnoxii sunt. Qui autem dimidium feudi Militaris possident, servitio 20. dierum, et sic deinceps. Ita Cowellus lib. 2. Instit. tit. 3. c. 5. et Rastallus verbo Escuage. Littleton. sect. 95 :
Escuage est appel en Latine Scutagium, c'est à sçavoir, Servitium scuti : et tiel tenant que tient sa terre par Escuage, tient par service de Chivaler, etc.
Mox eadem, quæ Cowellus et Rastallus habent, refert, et §§ seqq. Bracton. lib. 2. c. 16. § 7.
Servitium forinsecum, interdum Scutagium, interdum servitium, quod ad Regem pertinet, appellari ait : dici autem Scutagium, quod talis præstatio pertineat ad Scutum, quod assumitur ad servitium Militare.
Et Fleta lib. 3. cap. 14. § 7 :
Sunt etiam quædam servitia forinseca, quæ dici poterunt Regalia, quæ ad scutum præstantur, et inde Scutagium habemus, et ratione scuti pro feodo Militari reputatur. Omnis enim terra ad ejusmodi servitium obligata, feodum dici debet Militare.
Matth. Paris ann. 1258 :
Submonetur igitur generaliter tota Angliæ Militia, ut omnes, qui tenentur ad servitia Militaria domino Regi, sint prompti et parati sequi Regem profecturum in Walliam cum equis et armis,..... [] unde murmur et multiplex querimonia in populo resonabat, eo quod Rex tam crebro sine profectu vel honore suos nobiles depauperat et fatigat, et instante tempore messium toties Scutagium exigens inquietat, etc.
Scutagium non tamen semper sumitur pro ipsa obligatione eundi in exercitum ; sed et interdum, ut plurimum, pro ea præstatione, quæ fit a Militibus ratione feodi Militaris, si ipsimet, vel eorum loco alii in exercitum non pergant, atque adeo ut a servitio immunes sint. Quæ quidem præstatio Districtum pro Scutagio dicitur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 99 :
Scutagium assisum per regnum,
pag. 878. Littleton. sect. 97 :
Et après tiel voiage reyal en Escosse ; il est communement dit que par autoritié de Parliament l'Escuage sera assise et mis en certaine somme d'argent, quant chescun, que tient par entier fée de service de Chivaler, qu'il ne fuit ni per lui-mesme, ne per un autre pur lui ove le Roy, paiera à son seignior de que il tient la terre par Escuage, etc.
Vide §§ seqq. Atque ita Scutagium crebro usurpant Scriptores. Charta ann. 1226. apud Kennett. Antiquit. Ambrosd. pag. 200 :
Sciatis quod W. Longspe quondam comes Sarum fuit nobiscum in exercitu nostro Muntgumery. Et ideo tibi præcipimus quod de Scutagio quod per summonitores scacarii exigis a filio.... pacem ei habere permittas.
Joannes Sarisber. Epist. 128 :
Scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere.
Radulphus Goggeshalensis MS. ann. 1200 :
Exiit Edictum a justitiariis Regis per universam Angliam, ut quælibet carruca arans tres persolveret solidos : quæ nimirum gravis exactio valde populum terræ extenuavit, cum antea gravis exactio Scutagii præcessisset : nam ad scutum duæ marcæ persolvebantur, cum nunquam amplius quam 20. solidi ad scutum exigerentur.
Matthæus Westmonaster. ann. 1204 :
Concessa sunt Regi auxilia Militaria, de quolibet scuto duæ marcæ et dimidia.
Anno 1242 :
Ipso quoque tempore exigitur Scutagium.
Anno 1253 :
Concessa est Regi decima pars proventuum Ecclesiasticorum per triennium, a Militibus vero Scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcæ.
Matthæus Paris ann. 1201 :
Generale proposuit Edictum, ut Comites et Barones, qui Militare servitium ei debebant, parati essent ad Portesmuthe cum equis et armis ad transfretandum cum eo ad partes transmarinas in die Pentecostes jam instante : veniente autem die statuto, multi impetrata licentia remanserunt, dantes de quolibet scuto duas marcas argenti.
Idem ann. 1211 :
Rex cepit a Militibus, qui exercitui in Wallia non interfuerunt, de quolibet scuto duas marcas argenti.
Anno 1224 :
Magnatibus item concessit Rex Scutagium, videlicet de scuto quolibet duas marcas Sterlingorum, etc.
Anno 1244 :
Post reditum suum cepit Scutagium, scilicet de scuto tres marcas.
Anno 1253 :
Et a Militibus Scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcæ, etc.
Vide pag. 258. 399. 403. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 179. Prynneum in libert. Angl. tom. 2. pag. 475. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hanc scutagii præstationem cum Regi persolverant Barones vel Milites, parem a vassallis suis pecuniæ summam exigebant, quo sibi res suæ salvæ forent, ut observat Kennettus in Antiquit. Ambrosd. ex Charta ann. 1169. pag. 126 :
Quando dominica terra de Cestreton dat Scutagium, dicta terra dabit quintam partem unius scuti, et si dominica terra quieta [] fuerit, ipsa quieta erit.
Alia ann. 1363. ibid. pag. 495 :
Robertus Pickerell tenet de octo virgatis terræ,..... et tenentur de domino ejusdem per servitium militare, et quum Scutagium currit domino dabit unam marcam.
Gualterius Hemingford. in Edwardo I. Reg. Angl. pag. 198 :
Scutagium etiam exegit eodem anno in Quadragesima et cæteris militibus concessit, ut a suis tenentibus illud facerent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutagium Regale aliis interdum quam Regi præstitum, ut colligitur ex Charta Prioris B. M. de Bryntone apud Madox Formul. Anglic. pag. 12 :
Faciendo nobis.... homagium, fidelitatem, Scutagium regale, wardam, etc.
Scutagium, etiam appellatum auxilium consuetum et rationabile, quod dominus a vassallis suis, Militaria feuda tenentibus, exigebat. Matthæus Paris ann. 1242 :
Multoties ad instantiam suam ei auxilium dederunt, videlicet carucagium, hidagium, et plura Scutagia, et postea unum magnum Scutagium ad sororem Imperatricem suam maritandam.
Idem ann. 1244 :
Concesserunt domino Regi ad maritandam filiam suam de omnibus qui tenent de domino Rege in capite, de singulis scutis 20. solidos solvendos, etc.
Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 194 :
Totum jus et clamium quod habui in feodo totius terræ de Colemere, in homagiis, releviis, wardis, maritagiis, eschaetis, Scutagiis, et omnibus aliis, etc.
Scuagium, tom. 2. Monastici Anglic. pag. 1032. Regestum feodor. et servitiorum fol. 23 :
Et en l'an que il fait garde, il ne doit point d'Escuage, et doit ost et chevauchée à son coust, etc.
Vide Seldenum de Titulis honorariis 2. part. c. 5. pag. 694. 709. 2. edit.
Scutagium ejusmodi, seu servitium Militare, incertum et indefinitum vocabant, quod revera incertum esset, ad quam pecuniæ quantitatem a Parlamento redigeretur, ut habet Littleton sect. 98. 99. 154. Scutagium vero certum, Socagium appellabant. Idem sect. 120. Hinc eæ, ut vocant, Maximæ apud Anglos,
Scutagium incertum facit servitium Militare
 : contra,
Scutagium certum facit Socagium
, apud Christophorum de S. Germano in Dialogo de fundamentis Legum Angliæ c. 8. pag. 28. Vide Phillips. Histor. Jur. Angl. tom. 2. pag. 92. supra Escuagium et Escuangium. Adde Haltaus. Glossar. German. voce Herschildig Gut, col. 888.