« »
 
[]« Scutellifer » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTELLIFER
SCUTELLIFER, Qui Scutellas mensæ apponit, officium in aula Jacobi II. Reg. Majoric. Leges Palat. ejusd. Reg. inter Acta SS. tom. 3. Junii pag. xviii :
Statuimus, quod tres vel quatuor domicelli, quorum unus debeat esse nobilis, pro dicta nostra Scutella deferenda sint in nostra curia deputati ; qui omnia cibaria, quæ ad scutellam pertinent, nobis portare teneantur, ac etiam alia cibaria quæ ad scutellam non pertinent, licet ea dicti Scutelliferi non portaverint.
Infra :
Prædicti vero Scutelliferi priusquam officium suum exerceant, juramentum et homagium nobis præstent.
Vide in Scutella.