« »
 
SECRETA 1, SECRETA 2.
[]« 1 secreta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 385c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETA1
1. SECRETA, Oratio, quæ post Præfationem in sacra Liturgia secrete et submissa voce a Sacerdote dicitur. Εὐχὴ προϰσομιδῆς, in Liturg. Chrysostomi. Amalarius lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 20 :
Secreta ideo nominatur, quia secreto dicitur.
Idem in Eclogis de offic. Missæ editis a Baluzio :
Secreta dicitur, eo quod secretam orationem dat Episcopus super oblationem, ut Deus velit respicere super oblationem propositam, et deputare eam futuræ consecrationi.
Hildebertus Cenoman. de Mysterio Missæ : []
His ita præmissis, secreto Presbyter orat,
  Secretas memorans, assimilansque preces.
Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 170. al. 173. hocce lemmate
ut Secreta non incipiatur, nisi post Angelicum hymnum finitum. Te Deum igitur, non inchoent Sacerdotes, nisi post Angelicum hymnum finitum
. Vide Concilium Wormat. cap. 10. Durandum lib. 4. Ration. cap. 35. Durantum lib. 2. de Ritib. Eccl. cap. 29. n. 4. 5. 6. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex his haud obscurum est Secretam dici Canonem, quod eum Sacerdos submissa voce, et quidem solus, recitaret. Idem firmare licet aliis argumentis, in quibus referendis ne longior sim, unum vel alterum seligam. Herardus Turon. in Collect. cap. 16 :
Et ut Secreta presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus cantent.
Laudatus Amalarius in Eclogis :
Ab illo loco ubi Secretam dicit episcopus, usque ad Agnus Dei, totum illud vocat Augustinus orationes.
Vide Le Brun Dissertat. 15. de Reb. Liturg. art. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Latiori etiam significatione acceptam interdum fuisse hanc vocem discimus ex Petro Cancellario Carnot. in manuali MS. de Mysteriis Eccl. :
Quando sacerdos incipit Secretum inclinato capite ante altare dicit, In spiritu humilitatis, etc.
Ubi oblationis tempus indicatur, quo Sacerdos submissiori voce orare incipit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc Canon secunda Missæ Secreta nuncupari videtur a Petro Damiano in Vita S. Romualdi num. 78 :
Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda Missæ Secreta perventum esset, in ecstasim raptus.... siluit.
Secretela, Eadem notione, apud Durandum lib. 4. Ration. cap. 27. num. 1. cap. 35. n. 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Secretella, Oratio quæ etiamnum Secreta appellatur quam subsequitur Præfatio. Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280 :
Deinde respiciens librum, manibus ut prius ante humeros elevatis dicit Secretellas, et in fine ultimæ Secretellæ dicens, Per omnia sæcula sæculorum..... Sursum corda, etc.
[]« 2 secreta regia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 386a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECRETA2
2. SECRETA Regia, Ærarium. Annales Pisanorum Ughelliani pag. 861 :
Fecit inquiri a Thesaurariis D. Papæ in Thesaurario, sive Secreta ipsius Domini, etc.
Constitutio Heliæ Archiepiscopi Nicosiensis ann. 1251 :
Nec aumucias deferre de vario seu pro festis duplicibus aliquid de Secreta nostra, vel aliunde, vel exenia aliqua recipere, etc.
Adde Concilium Nicosiense ann. 1340. cap. 6. Ita porro dictum præsertim in Regno Cypri sub Leziniana familia, sacrum Principis ærarium. Exstant in Chartophylacio Regis Christian. Literæ Hugonis Regis Cypri ann. 1330. quibus Mariæ Borboniæ nurui suæ, Guidonis filii uxori, in dotalitium assignat 5000.
florins de Florence de bon or et de bon pois à recevoir de la Secrete Royale chascun an par les payes usées de la Secrete
. Qui vero ærario præerant, Baillivi Secretæ, vulgo in Chartis appellantur, qua dignitate functos legimus Jacobum de Flory Militem anno 1315. Thomam de Piquigny ann. 1330. Philippum Prevost anno 1376. et Renerium de Scolar, ann. 1384. Vide Secretia.
Secreta dicebatur præterea, Curia seu consessus judicum de re æraria et fiscali. Assisiæ Hierosol. MSS. 2. part. cap. 27 :
Et des detes qui sont convenues, par devant la Segrete, et seront requises, si se conduiront par la garantie de celui qui estoit Bailli de la Segrete, et par les Escrivains, et les escrits de leurs livres.
[]
Secretagium, Secretæ, in regno Cypri, locus. Sanutus lib. 3. part. 13. cap. 11 :
Fecit igitur dictus gubernator per insulam banna proclamari, et Secretagium invito Rege surripuit.