« »
 
[]« Secundarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 391c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECUNDARIUS
SECUNDARIUS, Qui secundum obtinet locum : ut
secundum imperii
, dixit Lampridius in Diadumeno. Asserus in Vita Ælfredi Regis ann. 871 :
Eodem anno Ælfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, videntibus fratribus suis, Secundarius fuerat, totius regni gubernacula,... fratre defuncto suscepit.
Simeon Dunelmensis ann. 868 :
Venerabilis Rex Elfredus Secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem duxit de Mercia, etc.
Adde Florentium Wigorn. ann. 871. Alfredus quippe licet puer in Regem unctus a Leone PP. fratribus tamen ejus natu majoribus adhuc superstitibus imperare noluerat, secundo post fratrem pro tempore regnantem loco contentus. Charta Roberti Comitis et Abbatis S. Martini Turon. apud Sammarthanos, ita clauditur :
Ego Archenaldus Levita, Scholæ S. Martini Secundarius, rogatus scripsi.
Apud Gregorium Dialog. de Vitis SS. lib. 1.
Δευτεράριος ἐν τῇ μονῇ
. In Concilio CP. sub Menna Constans Presbyter et Archimandrita Monasterii S. Dii ita subscripsit :
Προτάξας τῇ ἰδιᾳ μου χειρὶ τὸν τίμιον σταυρόν, ϰαὶ τὸ ὂνομά μου ὑπογράψας, τοῖς δὲ λιϐέλλοις διὰ χειρὸς Στρατονίϰου ϰαὶ δευτερειαρίου μου.
Ibidem :
Φλαϐιανος πρεσϐύτερος ϰαὶ δευτεράριος Μοδέστου θεοφιλεστάτου πρεσϐυτέρου ϰαὶ ἡγουμένου τῆς μονῆς ἐπίϰλην τῶν Λυϰαόνων ἀξιώσας ὑπέγραψα.
Occurrunt hic non semel ejusmodi Abbatum δευτεράριοι. Regula S. Pachomii cap. 102 :
Præpositus autem domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum juris habebunt.
Regula S. Orsiesii :
Vos, qui Secundi estis singularum domorum, humilitatem sectamini, etc.
Qua voce intelliguntur domorum Præpositi, qui abbati suberant : nam Monasteria a S. Pachomio ædificata in plures classes seu domos distincta erant, domus vero in cellas. Vide Cambdenum in Britan. pag. 108. 3. edit. Glossar. med. Græcit. col. 283.
P. Carpentier, 1766.
Secondaire, eadem acceptione, in Charta ann. 1571.
Alemarus dicti dydascali Secundarius,
in chart. ann. 976. apud Guden. Cod. Dipl. tom. 1. pag. 253.
Justiciarii Secundarii
, in Abbrev. Placit. pag. 226. ann. 19. Edward. I. Hibern. rot. 50.