« »
 
[]« 1 securitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 392c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SECURITAS1
1. SECURITAS, Idem quod Emunitas, firmitas, in veteribus Chartis : Græcis ἔγγραφος βεϐαίωσις, certum atque indubitatæ fidei scriptum : Gall. Sauve-garde. Rathbertus de Casibus S. Galli cap. 5 :
Statim vero cupiens omnem spem Securitatis nostris aufferre,... perquisivit, si alicubi aliquod exemplar ipsius cartæ inveniri potuisset.
Cap. 10 :
Hartmoto Monasterium cum omni Securitatis libertate contradidit.
Charta Balduini Comit. Flandr. ann. 1116. inter Libert. Mon. Elnon. :
Ab omnibus hominibus infra procinctum commorantibus, salva fidelitate Comitis Flandrensis, Abbas, si voluerit, Securitatem habebit.
Adde Statuta Genuens. lib. 1. cap. 9. fol. 12.
Sed et nomine et ratione Securitatis indultæ, a Monasteriis pensitabatur Principi quotannis census. Idem Rathbertus cap. 8 :
Et in eadem carta conscribi jussit regia dona, sibimetipsi secundum consuetudinem aliorum Monasteriorum Securitate præditorum quotannis ventura, id est, duos caballos, et duo scuta cum lanceis.
Apud Senatorem lib. 11. Epist. 7 :
Testimonium solutionis, Securitas dicitur.
Vide Salmasium de Usuris pag. 131.