![[]](img/image.png)
SEGLARIUM, Emissarium aquarium, Gallice Evier, vel quid simile. Statuta Placent. lib.
4. fol. 40. v° :
Omnia Seglaria seu foramina vel meatus in quibus mittitur vel mitti potest aqua in aliquam viam publicam civitatis habeant horificium et foramen ex quibus exit aqua juxta terram : ita quod exitus vel reliberatio non ledat transeuntes.Vide Scolarolum.