« »
 
[]« 1 segnoria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 399b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEGNORIA1
1. SEGNORIA, Dominatio, dominium ; ex Gallico Seigneurie. Charta Raymundi Berengarii Marchionis Provinciæ ann. 1234 :
Scilicet omnem Segnoriam, et dominationem, jurisdictionem, etc.
Cigaltius de Bello Ital. :
Papa longo tempore tenuit Segnorias Regis.
Adde Statuta Massil. lib. 2. cap. 3. § 1. etc. Vide Senior.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seigneuria, in Charta ann. 1305. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 21. col. 2 :
Concedens.... quod per se, vel familiares suos quoscunque, percipiant et teneant ut garderii et custodes ejusdem dictam domum fortem cum omnibus ejus mandamento, territorio, Seigneuria, jurisdictione, etc.
Occurrit ibidem bis Seignoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seignioria. Charta ann. 1290. apud Spon. tom. 2. Hist. Genev. pag. 61 :
Propterea nos idem Comes eidem domino Episcopo juravimus quod de aliis juribus, possessionibus, vel Seignioria ipsius domini Episcopi nihil occupabimus.... et defendemus contra omnes personas in omnibus juribus, possessionibus et Seignioria sua in civitate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seignoria, Ital. Signoria. Charta ann. 1223. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. :
Nos abbas petebamus totum affare, scilicet dominium et jurisdictionem et Seignoriam omnimodam dicti Roncelini.
Charta pariagii inter Regem et Episc. Mimat. ann. 1306. ex Tabul. Mimat. :
Ad Episcopum et Ecclesiam Mimatensem pertinet jus.... cudendi monetam.... et omnia alia et singula explectandi pro majori potestate et Seignoria sua, quæ ad majorem potestatem, regaliam et majus dominium pertinere noscuntur.
Occurrit præterea in Charta ann. 1304. tom. 1. Macer. Insullæ Barbaræ pag. 194. in Statutis Massil. lib. 4. cap. 14. et alibi.