« »
 
[]« Segreeria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 399c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEGREERIA
SEGREERIA, Reditus, emolumentum ex officio Segrearii, nostris Segral et Segrayerie. Liber eccl. Turon. dictus Compositionum fol. 21 :
Segreeriam vero ejusdem terræ..... similiter in elemosinam concessi ecclesiæ beati Mauricii ; ita tamen quod Radulfus Burdulii, qui tertiam partem in ipsa Segreeria dicitur habere, tertiam partem capitalem habebit.
Charta ann. 1235. ex Tabul. Cartus B. M. de Parco :
Symona uxor Philippi de Landevi militis, quæ Segreeriam in Charnia et in parco de Orquis jure hæreditario possidebat, dedit et concessit.
Alia Phil. VI. reg. Franc. ann. 1343. ex Cod. reg. 8428. 3. fol. 67 :
Les bois, les Segrayeries, les herbages, etc.
Charta ann. 1350. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 316 :
Nec non omnia nemora seu forestas, pasturagia, redditus et alias obventiones et emolumenta dicta Segraux.
Vide in Secretarius 3. et mox