« »
 
[]« Seitiva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 401a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEITIVA
SEITIVA, pro Sativa, quod seritur, granum. Libertates oppidi Jasseronensis in Sebusianis ann. 1283 :
Pro qualibet seteriata terræ nostræ arabilis, in territorio de Jasseron existentis, unum quartallum frumenti,.... et 12. den. Viennenses in pratis in dicto territorio existentibus pro qualibet charreta fœni 12. denarios ; pro charreta vero Seitivæ, sex [] denarios nobis..... singulis annis persolvendos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Errat Cangius ex corrupta lectione : emendandum quippe est Scitiva pro Seitiva : qua voce tantum prati significatur quantum homo per unum diem succidere potest. Et quidem eo sensu etiamnum apud Dombenses une Scitive de pré usurpatur, a verbo scivo, quo rustici ejusdem tractus utuntur pro falcare, faucher.