« »
 
[]« Selave » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 401b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SELAVE
SELAVE. Pactus Legis Salicæ tit. 58 :
Si quis Cheristaduna super hominem mortuum[] capulaverit, vel mandoado, aut Selave, quod est porticulus, super hominem mortuum dejecerit, etc.
Editio recentior tit. 57. § 3 :
Si quis aristatonem, hoc est, staplum super mortuum missum capulaverit, aut mandualem, quod est structura, sive Selave, qui est ponticulus, sicut more antiquorum faciendum fuit, etc.
Quidam codd. denique præferunt Salive, vel Sillabe, Edit. Eccardi, Silave : quarum vocum incertæ sunt origines, licet ex Lege constet, ita dictum ædificium, quod tumulo superponebatur. Wendelinus a Sala deducit, quasi fuerit parva sala, sive atriolum. Sed vix est, ut assentiar. Vide Porticulus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probabili omnino conjectura Eccardus in Notis ad hunc locum censet vocem esse compositam ex Sel, vel siel, anima, et Lave, seu laube, porticulus : unde facile componitur Selave, quo ædicula vel ædificiolum tumulo alicujus superpositum significatur, quasi esset defuncti porticulus seu tegmen animæ.