« »
 
[]« 4 sella vidualis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 404b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SELLA4
4. SELLA Vidualis, Præcipuum quod superstiti viro, vel uxori, præ aliis cohæredibus ex mobilibus competit. Leg. municipales Mechlin. tit. 16. de hæredibus et jure succedendi, art. 14 :
Primum superstiti dabitur optio eligendæ domus, si qua est, ut eam ad vitam suam possideat, quæ ab obitu ejus ad hæredes, ad quos par est, redibit.
Art. 15 :
Præterea habebit ex bonis mobilibus post deductum æs alienum et funebres expensas, vidualem Sellam, ut de ea disponat pro arbitrio. Est autem illud hujusmodi in uxore superstite, ut ex omnibus quæ ad corporis sui cultum spectant, optimam quamque amictus speciem, tum capitis, tum colli, atque adeo totius corporis sibi præcipiat (præripiat) quibus festis diebus ornata ad templum procedere solet : his additur optimus liber precatorius, optimum ex linteis torale, optimum ex lana stragulum cum præstantissimo cervicali, Sella quoque optima cum pulvinari pretiosissimo instructa, mensa item optima cum optima mappa, optimoque poculo, hoc est scypho aut patera, si qua est.
Art. 16 :
In marito autem superstite tale quiddam est Sella vidualis, ut præcipiat (præripiat) optimas suas vestes, quibus illi solemne fuit in summis festis uti, optimum equum, armaque suo corpori aptissima, omniaque instrumenta sui opificii.
Art. 17 :
Cæterum hoc jus Sellæ vidualis, sive maritus sit superstes, sive uxor, prorsus locum non habet, ubi ei cum liberis legitimis defunctis ex priore toro susceptis, familia herciscunda est.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 187. sqq.