« Sellaris » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 404c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SELLARIS
SELLARIS, Equus sella instratus, Cheval de Selle. Sellare jumentum, apud Vegetium
lib. 1. de Arte veterin. cap. 56. cui opponit Currule. Ita lib. 4. cap. 8.
currulium et sellarium equorum meminit. Anastasius Bibl. in Constantino
PP. pag. 65 :
Pontifex et ejus primates cum Sellaribus imperialibus, sellis, et frænis inauratis, simul et mappulis, ingressi sunt civitatem.Idem in Stephano III :
Cui et vice Stratoris..... juxta ejus Sellarem properavit.Ordo Romanus :
Intrat in Secretarium, sustentatus a Diaconibus, qui eum susceperunt de Sellari descendentem.Alibi :
Non autem procedunt cum eis ; sed ipsi tantummodo sequuntur Sellarem Pontificis cum acolyto.Quod de sella seu sedile quo Romanus Pontifex deferri solet, intelligunt Macri in Hierolex. unde Sellarii, iisdem auctoribus nuncupantur, qui illum in sella super humeros ferunt. Fortunatus in Vita S. Germani cap. 22 :
Cum equum necessarium ad Sellam beati viri donasset vehiculum, etc.Et mox :
Unde sequenti die Sellarem de stabulo junctis bobus extinctum retraxit emptor mortuum vehiculum.Ubi equus necessarius ad sellam, idem sonat ac aptus ad sellam : vehiculum vero seu vehiculus, quid notet hoc loco, vide in hac voce. Sellare hac notione, neutro genere usurpatur in libro Miraculorum S. Vulfranni Episcopi num. 32. Ἀλογὸν ῾υποσελλιαριϰὸν, apud Nicetam in Col. Barbaro-Græco, ubi editus πολεμιστήριον ἵππον habet.
P. , 1766.
◊ Hanc vocem ex Ordine
Romano, ut monui supra, de sedili quo Romanus pontifex deferri solet, interpretantur Macri
in Hierolexico ; quibus addendus
Schott in Itin. Ital. edit. 1601. part. 2. pag. 174. quo sensu etiam intelligit
vocem Sellarius, ex eod. Ordine. Sellarius quasi Lecticarius,
δίφρος, quod a duobus deferatur. Iis lubens assentior.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Animal ad Sellam, Equus, in Constitut. Frederici Reg. Siciliæ cap. 36 : Quia olim aliqui officiales, curiales, potentes et aliæ personæ sub ratione eorumdem, causa equitandi, ipsi vel eorum familiæ, vel deferendi eorum arnesia, animalia nostrorum fidelium ad Sellam et ad bardam, absque voluntate dominorum, illicite capiebant, etc.