« »
 
[]« Semicinctium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEMICINCTIUM
SEMICINCTIUM, Semicinctia, Semicentia, Semicincta, Prætenta ventri castula, quam nos Tablier dicimus, quod tabulæ formam referat : Picardi vero etiamnum Demiceint. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 33. et ex eo Papias : Cinctus, (al. Cinctura) lata zona, minus lata, Semicinctium : minima, cingulum. Idem Papias : Semicinctium, minus lata zona, dictum, quod dimidium cingat. Glossæ MSS. : Semicincta, quod medium cingit. Joannes de Janua : Semicincium dicitur eo quod dimidium cingat. In Glossa autem Actor. 19. dicuntur Semicincia vestes ex uno latere dependentes, vel zonæ, sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite. Glossæ Lat. Gr. : Semicinctium ἡμιζώνιον. Aliæ : Semicinctum, ὑπόζωμα. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Semicinctium, demie ceinture. Vet. Gloss. German. in Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 255 : Albgurtilla, Semizintia. Vestis præcinctoria, S. Augustino. S. Bernardus de Moribus Episcopor. cap. 2 :
Fratrum lateribus nec Semicinctia miserantes apponitis.
Petrus Damianus lib. 6. Epist. 30 :
Tandem per Semicinctias correpti, violenter excludimur.
Petrus Blesensis Epist. 102 :
Aut nudus omnino, aut in Semicinctiis tabescens, fame et frigore tremens, etc.
Herbertus lib. 1. de Miracul. cap. 6 :
Habebat quoque vir ille locupletissimus circumligatam renibus Semicinctiam vilem atque brevissimam, quæ verecundas solummodo corporis partes operire vix poterat.
Vita B. Hugonis de Lacerta apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 1145 :
Exceptis quibus nescio Semicinctis, unde pudibunda sua protegere posset, quæ ita videbantur resarcita ex aliis, quod, etc.
Exceptio corporis S. Florentini apud Latiniacum MS. :
Pallium nodo integrum tibi esse videtur ; sed ex quo illud attigeris, in plura Semicintia dividetur.
Semicincium, absque, t, scripsit etiam Arator lib. 2. Hist. Evangel. :
...... Semicincia denique Pauli
Atque oblata palam sudaria fusa per artus
Languorum pressere focos, etc.
Semicinctium, vestibus Sacerdotalibus vulgo accensetur. Idem porro quod Orarium, seu sudarium, quod auro et gemmis distinctum, ad dextrum femur a cingulo dependens conspicitur in tabellis Græcanicis, quas ad nostram Constantinopolim Christianam æri incidi curavimus. Glossæ MSS. : Semicincia, sudarium. Nicephorus Constantinopolitanus ad Leon. III. PP. :
Misimus fraternæ vestræ Beatitudini encolpium aureum, tunicam candidam, et penulam castaneam, inconsutilem stolam, et Semicinctia auro variegata.
Leo Ost. lib. 3. cap. 19. (alias 20 :)
Stolas auro textas cum manipulis et semicinthiis suis numero 9.
Cap. ult. :
Stolæ aliæ 18. Semicinthia 6.
al. Semicincia. Hepidannus de Vita S. Wiboradæ cap. 29 :
Sic et absentis Pauli Semicinctia ægrotantibus superposita sanabant.
Respexit locum Lucæ Act. 19 :
Καὶ ἐπὶ τοὺς ἀσθενοῦντας ἐπιφέρεσθαι ἀπὸ τοῦ χρωτὸς αὐτοῦ σουδάρια ἤ Σιμιϰίνθια.
Quæ quidem vocabula non semel jungunt[] Scriptores alii. Johannes Damascenus lib. 3. de Imagin. :
Οὕτως ἡ σϰία ϰαὶ τὰ σουδάρια, ϰαὶ τὰ σεμιϰίνθια τῶν Ἀποστόλων ἐπήγαζον τὰ ἰάματα.
Alios vide apud Meursium. Addo quæ habent Glossæ MSS. Regiæ codd. 930. et 2062 : Σιμιϰίνθιον, τὸ παρὰ τοὺς πόδας σανδάλιον, τινὲς δὲ τὸ φαϰεώλιον λέγουσιν, ϰυρίως δέ ῥινόμαϰτρον, ὅ ἐστι μυξομάνδιλον. Semicinctium Episcopis proprium fuisse docet Charta Anacleti II. PP. in Chronico Beneventano S. Sophiæ pag. 689 :
Mitram ac chirothecas, tam tibi, dilectissime fili Franco Abbas, quam successoribus tuis,... in perpetuum habere ac possidere concedimus : dalmaticæ quoque usum ac Semicincti, his diebus tantum, qui inferius prænominantur, tibi tuisque successoribus in perpetuum Apostolicæ Sedis liberalitate concedimus ac tribuimus, id est, Natali Domini, etc.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 74 :
Une çainture et deux Demiscains ferrez d'argent dorez.
Ubi de vestibus, quibus induuntur episcopi, sermo est, tunicellam significari putant Bollandistæ ad Vitam Victoris PP. III. tom. 5. Sept. pag. 435. col. 1. cui sententiæ favet Poema Roberti Diaboli MS. in quo vox Gallica Sains, pro muliebri tunica usurpari videtur, ubi de regis filia :
Viestue estoit moult ricement
D'un brun Sains menuement,
Toute d'or à œuvres menues.
Consulendi præterea Henr. Stephanus in Append. Thes. Gr. part. 2. pag. 33. et Cangius in Glossar. med. Græcit. ad v. Σιμιϰίνθιον. Vide supra Subcinctorium.