![[]](img/image.png)
SEMODIATA, Idem quod Semodiale, Ager semimodio constans. Modius vero, ut
videre est in hac voce, pro variis regionibus variæ fuit capacitatis. Charta ann. 899.
inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 41 :
In pago Biterrensi in villa Lunatis dono campum unum habentemCharta ann. circ. 1063. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. fol. 91 :Semodiatam unam, etc.
Donaverunt unam Semodiatam de terra culta, etc.Chartul. Eccles. Aptensis fol. 50. v° :
Dono.... Semodiatam unam de terra, et juxta villam Semodiatam de vinea unam. Semodiata de vinea,in Charta ann. 1027. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 173.
Semodiata vineæ, in Tabul. Gellon. ann. 1033.
Semimodiata de terra,in Tabul. Conchensi in Ruthenis Ch. 32.
Semimodiata de vinea,in Tabul. S. Victoris Massil. Vide Modiata in Modius.