« »
 
[]« Sempectæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 410a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEMPECTAE
SEMPECTÆ, in Regula S. Benedicti cap. 27. dicuntur
seniores sapientes fratres
 : maxime qui quinquaginta annos in ordine exegerant, (quos annum jubilæum exegisse vulgo dicimus,) quibus eo nomine major indulgentia tribuebatur, ab omnibus oneribus cætera immunes. Dividebant enim totum conventum in tres gradus, quorum primus erat juniorum, qui usque ad annum 24. professionis omnia onera chori, claustri, et refectorii subibant : quippe in Monasteriis, non ætas quæritur, sed professio, ut est in Regula S. Pachomii cap. 3. Alter eorum erat, qui 24. annos a sua conversione exegerant ; qui per 16. annos sequentes medium gradum tenebant :
Atque hi absoluti erant ab officiis parvis Cantariæ, Epistolæ, Evangelii, et aliis minoribus laboribus.
Hos, ut ætatis perfectæ, et consummati judicii Monachos, potissimum spectabat
magnitudo negotiorum, et providentia consiliorum, ac totius loci solicitudo
. In tertio gradu erant, qui 40. annum attigerant usque ad quinquagesimum, peculiari nomenclatura Seniores appellati. Excusabantur porro ii ab omni officio forinseco, scilicet Provisoris, Procuratoris, Cellarii, Eleemosynarii, Coquinarii, etc. tanquam
milites emeriti, qui portaverant pondus diei et æstus in servitio Dei, et pro statu Monasterii sui carnem et sanguinem suum expenderant
. Hos denique excipiebant Quinquagenarii, qui scilicet 50. annos in ordine exegerant, quibus, ut diximus, omnimoda immunitas concessa erat, Sempectæ nuncupati. Hos Monastici ordinis gradus pluribus explicat ac describit[] Ingulfus pag. 886. ubi de Sempectis hæc habet :
Quinquagenarius autem in ordine Sempecta vocandus, honestam cameram in infirmitorio de Prioris assignatione accipiat, habeatque Clericum seu gartionem suo servitio specialiter attendentem, qui exhibitionem victualium recipiet de parte Abbatis, modo et mensura, quibus ministratur gartioni unius armigeri in Abbatis aula. Huic Sempectæ unum fratrem juniorem commensalem, tam pro junioris disciplina, quam pro senioris solatio, Prior quotidie assignabit, etc.
Pag. seq. :
Sempectas autem Monasterii, qui verbo vitæ ipsum ad Dei servitium genuerant, semper in summa veneratione habebat, etc.
Mox :
Cumque primus prædictorum Sempectarum et ætate decrepita, et ordinis conversione diuturna cæteris multo senior, etc.
Occurrit præterea hæc vox non absque mendo, et alia notione, apud Ordericum Vitalem lib. 8. cap. 11. pag. 624 :
Hoc advertentes Cenomani valde lætati sunt, et majorem ei metum * Sempectas incusserunt.
Loquitur de juniore Comite Cenomanensi, qui, despectum se a subditis et exosum, sciens, fugam meditabatur. Ubi indubie Sempectæ legendum, ut omnino intelligantur Comitis συμπαίϰται, Collusores, sodales, socii, quibuscum familiariter versabatur. Nam Quinquagenarios Monachos Sympæctas, appellatos admodum vero simile est, non quod ipsi Sympæctæ essent, sed quod ad ætatis provectioris solatium darentur eis συμπαίϰται, seu juniores Monachi, qui eis ministrarent, et cum iis mensæ assiderent, ut exerte scribit Ingulfus : quomodo ejusmodi seniorum Monachorum συμπαίϰτας habet Palladius in Hist. Lausiaca cap. 24. 83. quos Collusores vertit vetus Interpres cap. 24. unde liquet, ab Ægyptiis et Orientis Monachis id vocabuli acceptum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probabilissima tametsi videtur vocis Sempectæ interpretatio, quam ad mentem Ingulfi exponit Vir eruditus : mirum nihilominus est Sempectas nuncupatos, non juniores qui eo nomine designandi erant, sed seniores quibus ad solatium ii concedebantur. Ut ut est aliud sonat Sempecta in Regula S. Benedicti : eo quippe loci de excommunicatis sermo est, quibus Abbas fratres submittit, qui iis consolationem exhibeant ; unde Sempectas hic intelligo sodales, socios seu familiares, qui amicum facilius ad meliorem frugem adducere valeant : qui tamen, ut vult S. Benedictus, inter seniores sapientes potissimum eligendi sunt. Vide Menardum in Concordia Regul. et Martenii Commentar. in Regul. S. Bened. pag. 378.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senipetæ, in Vita S. Jacobi Eremit. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 151 :
Iniit consilium cum Senipetis fratribus, etc.
Varie effertur hæc vox in Codd. MSS. Senipeta, senpecta, simpecta vel sympecta : quod argumento est vocis etymon non percepisse librarios.