« »
 
[]« Semus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 410c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEMUS
SEMUS, Imperfectus, non plenarius, non plenus. Illud enim, ait Ugutio, Semum est, quod ultra medietatem, et citra perfectionem est. Unde Semitas, et Semo, as, i. imperfectum facere, aliquantulum diminuere, et evacuare.
Quidam :
Samam, Semi-Deus, stemus flemus quoque Semo.
Gloss. Lat. Gr. : Semum, ἡμίϰενον. Vetus interpres Juvenalis ad Sat. 6 :
Semestris autem Luna dicitur, cum mensis medium permensa est spatium : aut Xemum (leg. Semum) dicit, cui, ut plena sit, parum admodum deest.
Formulæ veteres Pithœi MSS. cap. 36 :
Concessimus tibi olca, in villa nostra illa, quam illa femina quondam tenuit, et dum requisimus, quod absa esset et Sema, concessimus tibi, qui subjungit ab uno fronte, etc.
Joannes Laudensis in Vita S. Petri Damiani Cardin. cap. 5 :
Dimidio tantum palmo vas Semum invenerunt.
Ita præferunt tres MSS. ut observat Henschenius. Obituar. MS. Eccles. Morin. fol. 2 :
Item in omnibus obitibus tam bursæ obituum, quam fabricæ ..... sive a remanet, sive plenis, sive Semis, fabrica percipit in quolibet 11. sol. 6. den.
Semus, Mutilatus, qui non integro est corpore. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Ῥινόσιμος, τὴν ϰόμην ἀνάδετος, ἢ τὴν ῥίνα σεμὸς, ϰαὶ πατζός.
Naso mutilatus, simus : ἀνωμύϰτηρ, pro ἀνομύϰτης, in Nomocanone, seu Pœnitentiali tom. 1. Monumentorum Ecclesiæ Græcæ, cap. 94. Concilium Aurelian. III. cap. 6 :
Ne aut duarum uxorum vir, aut renuptæ maritus, aut pœnitentiam professus, aut Semus corpore, vel qui publice aliquando arreptus est, ad supradictos ordines provehatur.
Simare, pro Semare, Mutilare. Capitula ad Legem Alamannor. edit. Baluzianæ :
Si quis auriculam Simaverit, solvat sol. 20. si totum excusserit, aut si plagaverit, ut audire non possit, solvat sol. 40.
Vide Secuus, Sentus, Scematio.