« »
 
[]« Senatores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 411b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENATORES
SENATORES, Nobiles, ex Senatorio et Nobilium ordine. Nam, ut ait Gregor. Nazianzenus orat. 18. in S. Cyprian. :
Μέγιστον εἰς εὐγενείας ἀπόδεξιν συγϰλήτου βουλῆς μετουσία. Ex ordine Senatorio,
in leg. 10. Cod. Th. de Malefic. (9, 16.)
Senatorii seminis homo
, apud Sidonium lib. 1. Epist. 6. Vita S. Nicetii Archiep. Lugdun. :
Natus erat ex Senatorio genere.
Eucherius lib. de Contemtu mundi :
Clemens vetusta prosapia Senatorum.
Aigulfus Episcopus Metensis, apud Paulum Diacon.
ex nobili Senatorum familia ortus. Gens Senatoria
, apud Gregorium Turon. de Gloria Confess. cap. 65. Idem lib. 2. Hist. cap. 2 :
Seculi dignitatem nobilitate Senatoria florens.
Lib. 10. cap. 31 :
Eufronius Presbyter ordinatur Episcopus, ex genere illo, quod superius Senatorium nuncupavimus.
Et de Vitis Patrum cap. 20 :
Genere non quidem Senatorio, ingenuo tamen.
Fortunatus lib. 4. Poem. 17 :
Hic puer Arcadius veniens de prole Senatus.
Acta Martyrii S. Vasii Santonensis n. 1 :
Vasius, ortus genere Senatorio.
Vita S. Aniani Episcopi Aurelianensis :
Vir nobilissimus ex genere Senatorum Tetradius.
Vita S. Firmini Confessor. Episcopi Ambianensis :
Ex genere Senatorio, Faustini a B. Firmino Martyre baptizati filius E,
vel ex Senatoribus, non semel ortum duxisse dicuntur viri nobiliores, apud eumd. Gregorium Turon. lib. de Gloria Confess. cap. 42. 106. lib. 1. Hist. cap. 39. lib. 2. cap. 13. in Vita S. Maurilii cap. 12. in Vita S. Præjecti, etc.
Ita Nobiles ipsi Senatores passim appellantur apud eumdem Gregorium Turon. lib. 1. Hist. cap. 29.
Senatores vel reliqui meliores loci,
urbis scilicet Bituricensis. Lib. 2. cap. 15 :
Multi tunc filii Senatorum in hac obsidione dati sunt.
Et cap. 20 :
Eucherius Senator.
Idem lib. de Gloria Confess. cap. 42 :
Apud Castrum Divionense quidam ex Senatoribus, etc.
Lib. de Vitis Patrum cap. 4 :
Post peractam igitur stragem cladis Arvernæ, unus ex Senatoribus Comitatum urbis illius agens, etc.
Idem de S. Lusore :
In Dolensi autem Biturigi territorii vico Beatus Lusor Leocadii quondam Senatoris filius. S. Hilarius Senator,
in Chronico S. Benigni. Epitaphium Perpetui Episcopi Turon. :
Clarus avis, atavisque potens fuit, atque Senator.
Vide Braulionem in Vita S. Æmiliani cap. 15. 17. 22. Sed et sub secunda Regum stirpe Senatorum nomenclatura, Proceres intellecti. Hincmarus de Ordine palatii cap. 34 :
Proceres vero prædicti sive in hoc, sive in illo placito, quin et primi Senatores regni, ne quasi sine causa convocati viderentur, etc.
Jam vero qui fuerint Senatores isti, non omnino constans est doctiorum sententia, quanquam probabilis admodum videtur Ambrosii Moralis ad Vitam S. Eulogii conjectura, ubi censet ita appellari ab illorum temporum Scriptoribus, qui ex antiqua Romanorum stirpe essent prognati, Senatorum forte Romanorum, qui e Provinciis in Senatum allecti fuerant. Constat enim temporibus Augusti infinitos propemodum ex Provinciis, præsertim Narbonensi,[] in Curiam allectos : unde natum scomma :
Galli braccas in Curia deposuerunt, latum clavum sumpserunt.
Atque hi quidem tanta apud Principem gratia valuisse dicuntur, ut Galliæ Narbonensi, ob egregiam in Patres reverentiam, datum fuerit, ut senatoribus ejus Provinciæ, non exquisita Principis sententia, res suas invisere liceret : cum cæteris, Constitutione Augusti, sine commeatu jus abeundi non esset, ut liquet ex Tacito lib. 12. et Dione lib. 52. Claudius Imperator in Oratione super civitate Gallis danda, de Vienna :
Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium, quam longo jam tempore Senatores huic Curiæ confert.
Atque inde dictam Viennam Senatoriam plerique opinantur. Senatores porro ejusmodi e Provinciis delectos, Peregrinos vocat Capitolinus in Philosopho, de quibus etiam Plinius lib. 6. Epist. 19. qui, ut est apud eumdem Capitolinum in Pertinace, initio, fere nunquam Romam viderant. Ex quo licet conjicere, quamplurimos in Provinciis populi et Imperii Romani, hac donatos dignitate, a quibus in posteros transmissa postmodum, ita ut Senatores universim perinde appellarentur, qui ab iis originem ducerent, qui primitus Senatores dicti fuerant, adjecta interdum Romani Senatus nota, ut ab civitatum aliarum Senatoribus distinguerentur, quorum longe inferior erat nobilitas. Ita Spartianus de Adriano Imperatore, qui natales ab Hispaniensibus arcessebat :
Avus ejus Marcellinus, qui primus in sua familia Senator populi Romani fuit.
Et Trebellius Pollio in Vopisco :
Victorina Tetricum Senatorem populi Romani ad Imperium hortata est.
Sic Aurelius Victor in Pio, et alii : e nostris vero, seu recentioris paulo ævi Scriptoribus, Avitus Viennensis Episcopus Epist. 31. de se :
Quasi Senator ipse Romanus, quasi Christianus Episcopus obtestor.
De quo, Ado Viennensis :
Avitus Viennensis Episcopus, et ejus frater Apollinaris, Valentiæ Episcopus,... Isicii Senatoris primum viri, postea Viennensis Episcopi, duo lumina, clarissimi filii.
Gregorius Turonensis lib. de Gloria Confess. cap. 5 :
Audientes autem Senatores urbis (Arvernæ,) qui nunc in loco illo nobilitatis Romanæ stemmate refulgebant, etc.
Infra :
Quia Senatores Arverni veniunt in occursum tui.
Fortunatus lib. 4. Poem. 10. de Leontio Archiepiscopo Burdegal. :
Nobilitas altum ducens ab origine nomen,
Quale genus Romæ forte Senatus habet.
Adde eumdem lib. 4. Poem. 5. Vita S. Thuribii Episcopi Cenomanensis n. 2 :
Vir venerabilis, et Romanæ nobilitatis insignis.
Auctor Vitæ S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 16 :
Præcipue Bobila Senatrix Romana, A... quondam relicta, multa rerum suarum Ecclesiæ ejus, nec non Monasteriis contulit.
Vita S. Boniti :
Inclita Bonitus progenie Arvernicæ urbis oriundus fuit, cujus pater Theodatus, mater vero Siagria vocitatur, e Senatu Romano duntaxat nobili prosapia.
Vita S. Calminii Ducis Aquitaniæ :
Processit et Romanæ Lux claritatis, et claris parentibus oriundus, et natalium sinceritate resplenduit, ut ex Senatorio ordine trahens nobilitatis originem sanctis moribus sequeretur, et exprimeret in seipso Senatoriam dignitatem.
Eam porro Senatorum Romanorum in toto orbe Romano multitudinem innuit Athalaricus apud Senatorem lib. 8. Epist. 19. Senatum alloquens :
Antiquitas vos fecit nobiles [] haberi, nos Senatum volumus etiam de numerositate prædicari.
Ex his proinde colligitur, quos Senatores in Provinciis, vel in civitatibus memorant Scriptores, non alios fuisse a Senatoribus ejusmodi Romanis, quos Peregrinos appellatos innuimus, non vero ex civitatum ipsarum Senatoribus, seu Curialibus. Gregorius Turon. lib. 3. cap. 17. de Francilione Episcopo Turon. :
E Senatoribus ordinatur Episcopus, civis Pictavus.
Ita idem Scriptor Galliæ Senatores non semel memorat. Lib. 1. cap. 29. de Leocadio :
Primus Galliarum Senator.
Lib. 2. cap. 21. de Sidonio Apollinari :
Vir secundum seculi dignitatem nobilissimus, et de primis Galliarum Senatoribus.
Et cap. 22. de eodem Sidonio :
Cum autem esset magnificæ sanctitatis, atque, ut diximus, ex Senatoribus primus.
Idem de Vitis Patrum cap. 6 :
Pater ei nomine Georgius, mater vero Leocadia ab stirpe Vectii Epagathi descendens,.... qui ita de primoribus Senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius.
S. Ildefonsus in Epitaphio Nicolai avi :
Quisquis Romulidum fasces, clarumque Senatum
  Concelebrare cupis, quod venereris habes.
Paulus Emeritensis Diac. in Gestis Episcoporum Emeritens. in Paulo cap. 1 :
Tanta namque illis inerat copia rerum, ut nullus Senatorum in Provincia Lusitaniæ illis reperiretur locupletior.
Acta S. Fulgentii Episcopi Ruspensis :
Nobili secundum carnem genere procreatus, parentes habuit ex numero Carthaginensium Senatorum.
Alvarus in Vita S. Eulogii n. 2 :
Nobili stirpe progenitus, Cordubæ civitatis patritia Senatorum traduce natus.
Vita S. Honorati Arelatensis Episcopi :
Senatoria et Consulari familia natus, patria Arelatensis.
Lupus in Vita S. Maximini :
Maximinus urbis Aquitaniæ Pictavorum indigena, clarissimis est ortus parentibus ; si quidem antiquam prosapiam, a majoribus Senatorii ordinis deductam, ejus parentes sortiti, Maxentium atque hunc Maximinum procrearunt.
Ex quibus satis superque colligitur, non alios hisce præallatis locis indicari Senatores, quam Romanos, qui in Provinciis ad id fastigii ab Imperatoribus evecti fuerant, non vero civitatum Senatores. Vide Valesium in Notit. Gall. pag. 59.
Fatendum tamen ita etiam interdum dictos civitatum Senatores. Id quippe privilegii concessum fuit cæteris provinciis, quibus adscriptum erat jus Italicum, ut a propriis Magistratibus regerentur, qui iisdem dignitatibus seu Magistratuum appellationibus gauderent, quibus Romæ cæteri Magistratus. Unde Ausonius Consulem se Burdegalæ jactitat. Refert Strabo Gabalos, Auscios, Convenas, jure Latii donatos, seu, ut ipse alibi explicat, suis legibus et Magistratibus redditos fuisse : cui privilegio hoc amplius adjectum, ut post adeptum inter suos Magistratum, hi municipes inter cives Romanos adscriberentur, quod videtur indicare Strabo lib. 4. ubi de Nemausensibus agit. Unde elicitur, Senatores dictos, et qui in Curiam Romanam ex Provincialibus allecti erant, et qui in suis urbibus, quæ jure Latii gaudebant, Senatoriam dignitatem erant adepti. Viennensis Senatus meminit Avitus in Homilia de Rogationibus :
Cujus tunc numerosis Illustribus Curia florebat.
Exstat præterea in Spicilegio Acheriano tom. 12. Testamentum Ephibii Abbatis ann. 3. Childeberti Regis [] (Christi 697.) confectum, in quo pariter Senatus et Senatorum urbis Viennensis mentio fit :
Testamentum sororis nostræ, judicante Senatu in Vienna civitate residente, huic testamento nostro inseruimus.
Infra :
Quicunque contra hoc testamentum venerit, ut votum meum disturbetur, ne servis Dei alimenta, servitia et necessaria non præstentur, Senatorio judicio ad libras 400. auri in publico reddere compellatur...... Hoc testamentum...... ego Ephibius Abba manu propria roboravi, et Senatoribus universis, ut hoc ipsum roborarent jure petivi et rogavi. Senator Eulogius parens, Rufina soror, Deuphibus Senator, Contumacus Senator, Pelagius Senator, Leubinus Senator, etc.
Apud Vopiscum in Floriano habetur Senatus amplissimus Trevirorum. Apud Braulionem in Vita S. Æmiliani cap. 26.
Cantabriæ Senatus
mentio fit. Petrus Mauricius Cluniac. in Epist. adv. Petrobusianos Senatorum urbis Tolosæ meminit. In Vita S. Felicis Archiepiscopi Trevirensis,
Consules, Patricii et Senatores Urbis Trevirensis
, pariter occurrunt : ut in veteribus Inscriptionibus complures alii civitatum, Italiæ præsertim, Senatus, quorum indicem collegit Josephus Scaliger cap. 9. ad Gruterum. Vide Valesium in Notit. Gall. pag. 605.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Et hæc quidem antiqua erant privilegia ; nam ante Cæsaris in Gallias adventum complures civitates senatoria dignitate gaudebant. Æduorum Senatum commemorat Cæsar lib. 1. de Bello Gall.
Senatum Remorum, sexcentos Senatores Nerviorum
, lib. 2.
Venetorum, Aulercorum, Eburovicum et Lexoviorum Senatum,
lib. 3.
Senatum Senonum
, lib. 5.
Senatus Bellovacum
meminit Hirtius lib. 8. Hæc post Valesium in Notit. Gall. pag. 59.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quo vero a Senatoribus istis provincialibus discernerentur Senatores Romani, Scriptores addere solebant, Populi Romani, vel Romani, vel Urbis, ut observatum est a Casaubono ad Spartianum in Hadriano.
Senatores vero Nobiles unice appellatos, ut Nobilitatem, pro Senatu usurpari apud Victorem Schotti, docuit Salmasius ad Capitolinum.
Senatrix, Nobilis femina, ex genere Senatorio orta. Vita S. Desiderii Episc. Cadurc. cap. 16 :
Bobila Senatrix Romana.
Vita S. Apolinaris Episcopi Valentiæ :
Arcutamia Senatrice propinqua sua invitante, Massiliensium nos vota suscipiunt.
Maximilla Senatrix, in Actis S. Mammarii apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 103. Ita hanc vocem usurpant Auctor Vitæ S. Lupicini Abbatis Jurensis n. 10. Hariulphus lib. 1. Chronici Centulensis cap. 11. Historia Trevirensis pag. 208. Vita S. Innocentii Episcopi Dertonensis n. 9. Vita MS. S. Tarpetis, etc. S. Augustinus de Moribus Eccl. Cathol. cap. ult. Senatores utriusque sexus dixit.
Senatores, apud Britannos, seu Anglos, dicti, qui postea Aldermanni, voce composita ex alder, Senior, et man, homo, Magnates, viri præcipui, uti in hac voce docuimus. Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Olim apud Britones temporibus Romanorum in regno isto Britanniæ vocabantur Senatores, qui postea temporibus Saxonum vocabantur Aldermanni, non propter ætatem, sed propter sapientiam et dignitatem, cum quidem adolescentes essent, juris periti tamen, et super his experti.
Charta Kenulfi Regis Merciorum apud Will. Stanfordium lib. [] 2. Placitor. Coronæ cap. 28 :
Consilio et consensu Episcoporum et Senatorum gentis suæ largitus fuit dicto Monasterio, etc.
Vita S. Livini Episcopi cap. 2 :
Erat quidam Senator Scottigena.
Vide Canones Hibernienses lib. 7. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
Senator Militum, Munus militare proximum Primicerii dignitati, ut ex S. Hieronymo observant docti Editores ad Epist. Eucherii de Passione SS. Mauric. et Socior. tom. 6. Sept. pag. 342. col. 2 :
Qui (Mauricius) cum Exuperio, ut in exercitu appellant, campidoctore, et Candido Senatore militum, accendebat exhortando singulos et monendo fidem.
Forte aiunt laudati Hagiographi, qui militibus jus dicebat.
Senator, Dignitas suprema Romæ, Magistratus, qui toti populo Romano præerat, sequioribus scilicet sæculis. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062 :
Σενάτωρ, ὁ τῶν Ῥωμαίων ἡγεμών.
Observat porro Albericus in Chr. MS. ann. 1144. et ex eo M. Chronicon Belgicum pag. 159. Senatoriam dignitatem, quæ quodammodo extincta jacerat a temporibus Constantini M. a Romanis, sub Innocentii II. PP. Pontificatu rursum invectam, bellis inter eumdem Pontificem et ipsos Romanos ferventibus, Senatore creato Jordano, filio Petri Leonis, cui fidelitatem et obsequium in omnibus præstitere. Lucius PP. apud Ottonem Frisingensem lib. 7. cap. 31. Senatoribus prius creatis, Patricium adjecisse Romanos scribit, hacque dignitate donatum Jordanum, cui tanquam Principi se subjecere, et omnia Regalia summi Pontificis tam intra quam extra urbem ad jus Patricii repoposcisse,
eumque more antiquorum Sacerdotum, de decimis tantum et oblationibus sustentari oportere dicentes
. Andr. Dandulus in Chron. MS. :
Contra hunc Romani Jordanum Senatorem et Patricium erigentes, urbe eum deturbant.
Petrus Alberici, ann. 5. Pontif. Alexandri II. PP.
Consulem, Ducem, atque omnium Romanorum Senatorem
se inscribit, in Regesto Casinensi apud Angelum a Nuce, et apud Ughellum tom. 1. pag. 1099. Abrogata mox Patricii dignitate ex pacto cum Eugenio PP. inito, ut est in M. Chronico Belg. pag. 170. perstitit sola Senatoria, summi Pontificis auctoritati obnoxia, usque ad annum 1194. Tum enim, ut scribit Rogerus Hovedenus,
cives Romani elegerunt 56. Senatores, et constituerunt eos supra se. Prius enim (addit ille) habebant unum solum Senatorem, qui cognominatus est Benedictus, carus homo, qui regnavit super eos 2. annis
 :
et deinde habuerunt alium Senatorem, qui vocatus est Joannes Capuche, qui similiter regnavit super eos aliis 2. annis
 :
in quorum temporibus melius regebatur Roma, quam nunc temporibus 56. Senatorum.
Ad hunc Benedictum referenda videtur inscriptio in basi Pontis Cestii Romæ literis rudibus atque inæqualibus exarata, apud Gruterum 160. 5 :
Benedictus almæ urbis summus Senator restauravit hunc pontem fere dirutum.
Sed et hac ipsamet tempestate Pandulphus de Subuxa hanc dignitatem obtinuit, cui suffectus est Gregorius Petri Leonis Rainerii, cum isti 56. Senatores electi sibi invicem non concordarent : sub quo, Joanne Capotio omnia turbante, Res Romanæ pessum iere, quod narrant Acta Innoc. III. PP. sub finem.
Exhinc creati subinde Senatores, quorum Magistratus biennii erat. Sed anno 1237. procurante Friderico II. Imper.
creatus est alter Senator Romæ
, inquit [] Matthæus Paris,
ut duorum Senatorum prudentia et fortitudine duplicata, Romanorum insolentia comprimeretur, et consiliis tutius pacificata urbs liberiusque regeretur
. Incertum tamen, an id diu obtinuerit, cum unicos Senatores nominent Scriptores, atque in iis Joannem de Poli hoc ipso ann. 1237.
Matthæum Rufum
, ann. 1244. et Joannem de Cencio, Matthæi successorem : Vincentius Armannus tom. 3. Epistol. et alii, Raimundum Capizuccum, ann. 1252. cujus moneta aurea haud ita pridem in æs incisa, in cujus antica stat Christus, librum læva tenens, stellulis circumdatus, cum hac Inscript. Vot. S. P. Q. R. Roma Caput Mundi. in postica, S. Petrus vexillum porrigit viro genibus nixo, cum veste Senatoria, et birreto in capite, et hac Inscript. S. Petrus Senator Urbis. In ima scuti parte visuntur insignia familiæ Capizucciæ, cum fascia transversali. Richardus de S. Germano in Chronico, Brancaleonem de Bolonia ann. 1253. Matth. Westmon. hoc anno et 1259. Nangius ann. 1257. et Matth. Paris. ann. 1252.
Lucam de Sabello
, patrem Honorii IV. PP. qui obiit dum esset Senator urbis, ann. 1266. ut est in ejus Epitaphio apud Waddingum ann. 1250. num. 58. Post hæc, eamdem dignitatem obtinuit Manfredus Siciliæ Rex : quo in ordinem acto, Carolus Comes Andegavorum Senator urbis Romæ ad Vitam a Romanis electus est, anno 1263. Thierricus Valliscoloris in Urbano IV. de Carolo Andegavensi :
Ipsi mandavit quod penitus omne Senatus
  Jus acceptaret nempe salubre sibi.
Qui sumens ex parte sui præmisit ad urbem,
  Sensibus electos ac probitate viros,
Quos urbs magnifico Romana recepit honore,
  Sub dicti Comitis judice jura tenens.
Anxit tamen Urbanum Pontificem, quod Senatoria dignitas ad Vitam Carolo concessa esset, ut testatur ejus Epistola ad S. Ludovicum Regem Franciæ, Caroli fratrem, scripta anno Pontificatus 3. quæ in Chartophylacio Regio servatur ; qua Regem hortatur, ut fratrem ad eam relinquendam compellat, cum id consilii nunquam fuerit, ut ad vitam, sed ad tempus ei concederetur ; sin contra ageret, id Ecclesiæ damno,
ad quam urbis dominium, et institutio Senatoris plene pertinebat
prorsus cessurum. Vide Odoricum Rainaldum ann. 1264. num. 4. 5.
Carolus Rex Siciliæ factus, eamdem dignitatem Henrico, filio Regis Castiliæ, loco sui regendam commisit ann. 1266. uti narrant Nangius, Anonymus tom. 5. Hist. Franc. pag. 849. et alii. Guillelmus Guiart, de Henrico :
Li Rois Challes bel l'apela,
Et pour ce que cousin le nomme,
Le fist il Senateur de Rome.
Sed hanc dignitatem antea obtinuisse Henricum, scribit Anonymus de Rebus gestis Friderici II. Imp. pag. 882 :
Quidam Romanus civis, Angelus Capucia nuncupatus, seditionem in Romano populo suscitavit, per quem contra urbis magnates cœperunt populi quibusdam viris de qualibet regione 7. electis secum adjunctis sub pacis specie viribus Magistratus est erectus. Hic ex contradicta sibi per dictum populum potestate, qua, quem vellet, posset eligere Senatum, Domnum Henricum....... ad urbis regimen evocavit.
Descripsit Nicolaus Alemannus in Dissertat. de Lateranensibus parietinis cap. 11. nummum argenteum Caroli Regis, in quo ille regio habitu sedet, cum [] hac inscriptione, Roma. Capud. Mundi. S. P. Q. R. in adversa effictus Leo gradiens, cui superstat Lilium Francicum, cum hisce characteribus, Carolus. Rex. Senator. Urbis.
Tandem Nicolaus PP. anno 1278.
Carolum Regem a Vicaria Tusciæ removens, Constitutiones fecit tam de electionibus Prælatorum, quam de electione Senatoris urbis Romæ : et se Senatorem ad vitam fieri procurans, Senatoriam jussit per suos parentes fere per duos annos regi.
Ita Auctor Descriptionis Victoriæ Caroli Regis, et ex eo Nangius. Exstat alia Constitutio ejusdem Nicolai, in cap. Fundamenta, tit. de Elect. in Sexto, qua Senatoria dignitas possideri a quoquam vetatur ultra annale spatium, et absque licentia Sedis Apostolicæ. Adde Annales Colmarienses ann. 1278. Mortuo Nicolao,
Martinus Papa eligitur in Senatorem ad vitam, qui loco sui eundem Carolum Regem Siciliæ constituens, de domo ejus sive familia assumpsit Milites ad regendum patrimonium S. Petri
, uti narrant idem Nangius, Trivettus, Thomas Walsinghamus, et alii sub ann. 1281.
Transiit deinde Senatoris Romani dignitas ad posteros Caroli, atque adeo ad Robertum Regem, qui Guillelmum Ebolensem Baronem Vicarium suum cum 300. equitibus ad urbis custodiam constituit : quo Magistratum gerente, cum rerum victualium penuria Romanos attereret, orta seditione, Capitolium ii invaserunt, atque Guillelmo exacto, Stephanum Columnensem, et Poncellum Ursinum Senatores crearunt. Rem narrat Joannes Villaneus lib. 10. cap. 121. Scribit Auctor Vitæ Balduini Lutzemb. Archiep. Trevir. lib. 2. cap. 14. Henricum Lutzemburg. Imp. Dom. Ludovicum de Sabaudia dignitate Senatoria decorasse Romæ in Capitolio ann. 1312. Kalendis porro Septembris Magistratum iniisse Senatores, testatur Johannes Sarisberiensis Epist. 105. ex Cod. Vaticano apud Baronium ann. 1168. ex qua etiam docemur fidelitatem Romano Pontifici exhibuisse, ex pacto inito inter Clementem III. PP. et Romanos ann. 1188. apud eumdem Baronium.
Hodie Senatorem vocant Romani Prætorem urbanum. Is in divo residet Capitolino, et Romanis civibus ordinaria facultate jus dicit. Tres habet vicarios substitutos suos, quorum duos, qui privatis præsunt judiciis, Collaterales vocant : hi gradu differunt ; unus enim vocatur primus, alter vero secundus, tertius est Latrunculator. Vide Octavianum Vestrium lib. 2. de Judiciis Aulæ Romanæ, et Albertum Argentin. pag. 167.
P. Carpentier, 1766.
Horum accuratum catalogum ab anno 1513. usque ad 1715. promulgavit Crescimbeni lib. 6. cap. 9. Hist. S. Mariæ in Cosmed. edit. Romæ ann. 1715. Quæ dignitas nunc extraneis tantum conceditur, ut mihi assertum est.
Senatrix Romanorum, uxor Senatoris, apud Ughellum tom. 1. pag. 1087. 1099.
Senatus, Officium, dignitas Senatoris Romæ. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Senatus, Office, ou lieu, ou assemblée de Senat. Codex Vatican. in Lucio II. apud Baron. ann. 1144 :
Senatores.... Senatum abjurare coegit.
Acta Innocentii III. PP. :
Quoniam status Romanæ Ecclesiæ pessimus erat, pro eo, quod a tempore Benedicti carissimi Senatum perdiderat, et idem Benedictus seipsum faciens Senatorem, subtraxerat illi Maritimam, suos [] justitiarios in illa constituens.
Charta anni 1264. apud Odoricum Rainaldum n. 4. 5 :
Præfigetur ei tempus triennii, vel quadriennii, ultra quod nequeat tenere Senatum.
Infra :
Promittet Comes (Andegavensis) quod bona fide dabit operam, ut Romanis non juret regere urbem ad vitam ; sed quamdiu sibi placuerit tenere Senatum.
Senator Imperialis, Dignitas in aula Constantinopolitana, qua donatus legitur Goffridus Comes Cannarum ann. 1105. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 1071. et 1082.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Primus Senator, Antiquior inter Senatores Clericos, Doyen des Conseillers-clercs. Epitaph. inter Notas Gothofredi ad Hist. Caroli VII. pag. 889 :
Petrus Chevalier Patritius, hic jacet : Primus Senator Parisiensis, etc.
Senator, Decanus Christianitatis. Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 3 :
Tandem Presbyter factus est, deinde Senator, id est, Decanus Christianitatis Vallis S. Deodati effectus, ditissimus et plenissimus omnium bonorum terrenorum fuit.
Eadem habentur in Excerptis e Johanne a Bayono de Abbat. Mediani Monast. in Hist. ejusdem loci pag. 293.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Senatores Reipublicæ S. Galli nuncupantur ejusdem Monasterii Monachi principales, quorum collegium Senatus dicitur, apud Ekkeardum Juniorem cap. 1 :
Erat Senatus reipublicæ nostræ tunc quidem sanctissimus.
Idem cap. 3 :
Tales cum essent tres isti (Notkerus, Tutilo, Ratpertus) nostræ reipublicæ Senatores, etc.