« »
 
[]« Senecia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 414a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENECIA
SENECIA, inquit Joh. de Janua,
a Senecio, quod est aliquantulum senex. Dicitur hæc Senecia, æ, quasi pilatura labiorum, vel labium, vel verbum senis : vel illud rubrum, quod est sub aure piscis, per quod discernetur, an sit recens vel [] non. Alii dicunt, quod Seneciæ dicuntur salivæ defluentes per genas senis, quas præ senectute retinere non potest, et eas emittit per molares dentes, qui Canini, i. detractores dicuntur, quod congruit invidis : de quorum molaribus frequens immunditia detractionis emittitur. Unde Hieron. in Prolog. Ezech. Sed vereor, ne illud eis veniat, quod Græce Signatius (al. significantius) dicitur, ut vocentur Fagolidores (al. Fagoloidoroi), hoc est manducantes Senecias. Secundum vero Papiam Seneciæ herbæ sunt, cito arescentes, quæ per macerias nascuntur.
P. Carpentier, 1766.
Benzo episc. Albens. in Henr. imper. III. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 288 :
Qui putat me loqui facetias, manducet Senecias.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vetus Hieronymi Scholiastes ad locum citatum Senecias interpretans addit hoc est, San : quod veteribus Gallis fœnum sonabat ; unde etiamnum Senegré, pro San-Grec, fœnum Græcum, in usu est. Neque aliunde accersenda videtur vox Aremorica Sanail, qua locum ubi fœnum asservatur significant : a quo diminutivum Sanic, minutum fœnum : ex quibus quasi sponte nascitur Senecia. Vide Fagolidori.