« »
 
[]« Senicus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 421a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENICUS
SENICUS. Monet Bignonius, in Codice Regio Marculfi, formulas, alias complures veteres excipere cum hac epigraphe, Cartas Senicas, quarum vocum vim se nescire fatetur vir doctissimus. Monet Stephanus Baluzius in Notis ad easdem formulas, in veteri codice Notarum, quæ Tyroni adscribuntur in Bibliotheca Regia, hæc haberi :
Incipit Prologus de Notis Senicis.
Et Labbeus in Specimine antiquarum lectionum pag. 44. in Codice Puteano :
Liber notarum Senici.
Apud Nonium, Senicus, idem est quod Senex.
P. Carpentier, 1766.
Cartas Senicas hic usurpari quasi formulas veteres ; Senicæ enim quasi senes, monitum se a Joanne Savarone scribit Bignonius in notis ad Marculfum : harum itaque vocum vim se nescire non omnino fatetur doctissimus vir, ut ait Cangius. Vocis origo accersenda haud dubie, si fides Auctori Relig. Gall. tom. 1. pag. 179. a Celtico Senan vel Sene, quo Druides nuncupabantur. Sen autem Celtis senem, sanctum, venerandum sonabat. Consule Glossar. Celtic. Bulleti v. Senæ.