« 2 sententia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 424b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SENTENTIA2
2. SENTENTIA, Compendiaria rei alicujus expositio. Capitul. Attonis cap. 97 :
Commonendi sunt omnes fideles, ut generaliter a minimo usque ad maximum orationem Dominicam et symbolum memoriter teneant, et dicendum eis quod in his duabus Sententiis omne fidei Christianæ fundamentum incumbit, et nisi qui has duas Sententias memoriter tenuerit, et ex toto corde crediderit, et in oratione sæpissime frequentaverit, catholicus esse non poterit.Ælfricus in Præfat. ad Sigericum Archiep. apud Wanleium de Antiqua Litterat. Septentr. pag. 153 :
Quadraginta Sententias in isto libro exposuimus, credentes hoc sufficere posse per annum fidelibus, si integre eis a ministris Domini recitentur in ecclesia.De his 40. Sententiis in alia Præfat. his verbis loquitur idem Ælfricus ibid. pag. 157 :
Igitur in anteriore opere ordinavimus xl. sermones, in isto vero non minor numerus Sententiarum invenitur.