![[]](img/image.png)
SEPALIS. Charta Amalfitana apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 393 :
Dedit atque tradidit...... de ipsa Sepalem veterem in usu usque intus mare, etc.Infra :
Tradidimus atque confirmamus suprascripta plagia inclyta de cantu in cantum, et unde fuit ipsa Sepalis veteris, etc.Videtur scribendum Separalem, et Separalis. Vide in hac voce.