« »
 
[]« 2 septena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 427c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPTENA2
2. SEPTENA, Alia notione. Sic appellatur Litania, in qua ad singulas invocationes, septena invocatio habetur. Concilium Lemovicense ann. 1031. sess. 2 :
Ubi enim cereus Pascalis consecratur, et baptismus, ibi honestius Paschalis ordo perficitur, et tres Litaniæ, quæ in Sabbatis Paschæ et Pentecostes nulla ratione prætermitti possunt, ne, quod absit, autoritas Spiritus sancti vilescat, aptius persolvuntur. Post sex enim lectiones, Septena fit in choro a pluribus cantoribus solenniter indutis. Deinde cum terna ipsi Cantores et Sacerdotes, ac cæteri ministri procedunt ad Fontes : facto vero baptismo de tribus tantum infantibus,... cum terna a Fontibus regrediuntur, qui ad chorum, ad chorum, qui ad altare, ad altare, cum cereis nondum luminatis, sonantibus interim omnibus signis. Finita enim ipsa terna, etc.