« »
 
[]« Septimanalis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPTIMANALIS
SEPTIMANALIS. Mercatum Septimanale, quod in Septena, seu urbis districtu, vel quaque Septimana, sive hebdomada habetur. Chartul. S. Sulpitii Bituric. fol. 30 :
Concedimus.... ex mercato quoque Septimanale illam redebitionem quæ ad ipsum pertinet locum.
Vide Septimana 1. et 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Septimanalis dicitur de eo quod per septimanam in usu est, quotidianus. Charta ann. 1061. apud Mabill. tom. 4. Annal. pag. 616 :
Pellicias duas, festivam scilicet, cujus cassus esset de squirionibus et manicæ de grisiis ; Septimanalem quoque, cujus cassus esset de cattis, et manicæ de vulpibus, etc.