« »
 
[]« Septimanarii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEPTIMANARII
SEPTIMANARII, Septimanii, dicti quidam ex opificibus electi singulis septimanis, qui rebus non tantum suæ artis, sed et civilibus invigilarent. Statuta Massil. lib. 1. cap. 1. n. 9 :
Item, quod omnia capitula, quæ tamen non erunt.... contra justitiam quæ Septimanarii capitum ministeriorum tradent ex parte consilii capitum ministeriorum, vel consignabunt eidem seu ostendent vel dicent, in scriptis aliqua hora vel die ipsius septimanæ, ipse Rector juxta requisitionem ipsorum Septimaniorum procurabit producere ad effectum, et ipsa adimplere, vel ipsa capitula seu aliqua ex eis in consilium generale deducere, et proponere incontinenti ad requisitionem ipsornm Septimaniorum.
Rursum num. 24 :
Item, quod omnes litteras quæ ei (Rectori) et consilio generali, et capitibus ministeriorum mittentur, cum primo eas aperiet, vel aperiri faciet, aperiet et legi faciet præsentibus aliquibus vel majore parte ex Septimanariis capitum ministeriorum et sindicis et clavariis, nec literas aliquas, alicui personæ destinabit sine præsentia prædictorum, nec faciet destinari, nisi pro factis propriis Massiliæ, ac in consiliis lectis quæ fieri contingent pro factis vel negotiis communis Massiliæ Septimanarios capitum ministeriorum, vel majorem partem secum habebit eorum.
Ibidem cap. 10. n. 3 :
Item, quod prædicti Septimanarii eligantur singulis diebus Dominicis, secundum quod Septimanariis utilius visum fuerit.
Unde patet vocis etymon. Non semel in iisdem Statutis Septimanariorum occurrit mentio.