« Ser » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 433c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERSER, Dominus, quæ vox præponitur nominibus appellativis apud Italos : efformata, ut
videtur, ex Græco ϰύριος, seu, ut recensiores Græci
efferunt, ϰῦρος, unde nostri Sire, Itali
Messer, nostri etiam Messire. Vita B. Torelli Papiensis n. 24 :
ann. 1373. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 487 :
Ipse Notarius, qui vocabatur Ser Aloysius.Occurrit ibi pluries. Charta
ann. 1373. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 487 : Acta sunt hæc apud villam S. Antonii, Viennensis diœcesis,..... præsentibus discretis viris.... Ser Nicolao, Ser Andreæ de Pistoyo, et pluribus aliis fide dignis.Italis vero Ser idem sonat quod nostris Maître, ubi de opificibus sermo est. Vide Siriaticus.

