![[]](img/image.png)
2. SERALIUM, Seraleum, a voce
Italica
Serraglio, Sepimentum,
Claustrum. Apud Bononienses sic appellabantur antiquitus portæ veterum mœnium, quarum
aliquæ adhuc superstites Torresotti nuncupantur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1.
pag. 38 :
Et specialiter Seralia civitatis cooperiri faciam et orlari ad dictum terminum, secundum quod alie turres sunt circa civitatem orlate.