« »
 
[]« Series » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 437a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERIES
SERIES. Notitia judicati ann. 843. in Append. ad Marcam Hispan. col. 780 :
Tunc iterum præcepimus scribere conditiones, ut ea quæ ipsi testes testificaverunt, ipsi testes ad Seriem conditionum [] hoc jurare studerent ; sicuti et fecerunt.
Alia ann. 874. ibid. col. 797 :
Qui (testes) juraverunt a Serie conditione, sicut ibidem insertum est.
Formula est haud infrequens in ejusmodi Notitiis quam clarius exhibet Notitia ann. 1032. ibid. col. 1053 :
Testimonium nostrum per Seriem harum conditionum jurejurando confirmavimus, etc.
Vide Dirksen. Manuale Latin. Font. Jur. in hac voce § 2. Chlodov. Chart. ann. 653. pro Monast. S. Dionysii :
Nos ergo per hanc Seriem autoretatis nostræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Series, pro Veritas. Gualter. Hemingford. in Edwardo I. ad ann. 1298. pag. 163 :
Cognita tamen rei Serie et Regem modicum esse læsum, compatiebantur ei.
Progressio rerum. Vide Forcellinum.