![[]](img/image.png)
4. SERMO Publicus, seu Sermo generalis de fide, dictus apud Tolosates ultimus et solemnis
Inquisitionis actus adversus hæreticos variis pœnis aut suppliciis afficiendos : quod a
sermone de fide inciperet sic nuncupatus ; idem quod alibi vocatur
Actio fidei, Hispanis Auto
de inquisicion, Lusitanis Auto da fé. Limborch. in Hist. Inquisit. pag. 13 :
Lata fuit hæc sententia........ in præsentia...... cleri et populi in Sermone publico congregati.Passim ibi occurrit.