![[]](img/image.png)
SERMOCINATOR, Orator sacer, concionator, Gallice Predicateur. Ceremoniale MS. B. M.
Deauratæ Tolos. : ![[]](img/image.png)
Et nota quod isto die debemus monstrare populo titulum sanctum Domini ob honorem pationis, et sic fuit ordinatum ; et Sermocinator debet avisari quod loquatur in sermone populo de prædicto titulo ad finem ut devotio magis augeatur.Buschius de Reform. Monast. apud Leibnit. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 485 :
Prior iste.(Joh. Ludichusen)vir fuit multum notabilis, disertus in Sermonibus divinis, bonus Sermocinator
Sermocinor, ὁμιλῶ, in Gl. Lat. Græc.
![[]](img/image.png)