« »
 
[]« 1 servire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 448b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVIRE1
1. SERVIRE, aliquid nomine Servitii ministrare, præstare, exsolvere. Tabul. Principis de Rohan :
Item unam cartam frumenti, unam cartam ordei, et ii. denar. quos Serviunt dicti heredes. Item unam eyminam frumenti et v. pictas quas Serviunt Petrus Verderii, etc.
Litteræ Arnaldi Archiep. Ausc. ann. 1365. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 164 :
Nihil tamen idem procurator visitationis hujus nomine cameræ præfati dom. Papæ obtulit vel Servivit.
Ranfredus JC. sub Friderico II. in Ord. judiciario tit. de Villanis :
Serviam in Pascha vel in Natali duas gallinas, vel libram piperis, vel aliquid aliud.
Charta ann. 1289. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 116 :
Ibidem area quæ Servit decem denarios de quodam prato et nova plantatione octo denarios..... et saltus in Dehemstorf cum xii. fasciculis lini per singulos annos Serviendis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servire dicitur Sacerdos qui Ecclesiæ deservit eamque administrat, in Leg. Bajwar. tit. 1. cap. 1 :
Et sic tradat ipsam pecuniam coram Sacerdote qui ibidem Servit.
Vide in Servitor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servir ne de tant ne de quant, Formula loquendi nostris olim usitata. MS. :
Se li Rois lui aloit de nule riens fausant,
Jamez nel Serviroit ne de tant, ne de quant.
Hoc est, nullomodo.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Servir devant autrui, pro Etre au service de quelqu'un. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 458 :
Jehan Dourderon, poure varlet charton, Servant devant autrui, etc.
Practicis nostratibus Servir son jour, Idem quod Comparoître à une assignation, Ad vadimonium venire. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. ch. 281 :
Il s'en revint à S. Felix le Dimanche suivant 24. Juillet pour Servir son jour à lendemain ensuivant, contre ledit David.