« Servitialis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 448b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SERVITIALIS
SERVITIALIS, Servitio alicui obnoxius, qui servitium debet. Charta fundationis Monasterii S.
Petri Generensis :
Cum ingenuitate totius Benacensis honoris, qui mihi erat Servicialis.Libertates oppidi Baugiaci in Sebusiis ann. 1250 :
Exceptis terris et possessionibus quæ censuales et Servitiales aliis existere dignoscuntur.
P. , 1766.
◊ Testam. Mathildæ comit.
ann. 951. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 1063 : Item judico meas tunicas et meas massaricias et viginti cappas ad Marianam Servitialem meam, quæ servivit mihi annis septem.
Servitialis. Glossema ad Ennodium lib. 9. Epist. 9. edit. Basil. :
Vernula servitialis, hoc est, serva editus.Servigiale, Italis. Servus, famulus. Charta ann. 1403. ex Schedis Præs. :
Item Servitiali quæ tulit vinum..... Servitialibus duabus conventus.Statuta Massil. lib. 4. cap. 24. § 4 :
Sane ab hac constitutione excipimus Servitiales cargatorum, de quibus est ordinatum quod xxv. peregrinis possit adjici unus Servitialis.Adde Acta SS. tom. 7. Maii pag. 154. et tom. 3. Junii pag. 456. Provincialibus Serviciou, qua voce potissimum intelligunt mulierem quæ puerperæ servit. Vide Joan. Villaneum lib. 8. cap. 80.