« »
 
[]« 1 sexagena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 462a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SEXAGENA1
1. SEXAGENA. Speculum Saxon. lib. 2. art. 48. § 8. 6. :
Ubi decima solvitur in campo, decima Sexagenæ dabitur æque bona, vel decimus manipulus.
§ 10. 8. :
In multis locis deputata et certa annona in Sexagenis, sub certo numero, nomine decimæ, et agnus de ovili unius curiæ pro decima datur.
§ 10. 9. :
Ubi decima solvitur, ut diximus, in Sexagenis, funiculus duarum debet esse ulnarum a pollice incipientium, per quem manipuli ligabuntur.
Alii Codd. habent :
Si solvitur decima, ut dictum est, in capitibus, seu Sexagenis, etc.
Germ. Schok. Sexageni manipuli. Chart. ann. 1245. apud Guden. in Cod. Diplom. tom. 2. pag. 86 :
Maldrum siliginis modio minus, sex modii tritici et dimidium maldrum avenæ, duæ Sexagenæ siliginis et tres Sexagenæ avenæ et una urna mellis.
Chronicon Montis Sereni pag. 172 :
Accidit autem die quadam, ut unus fratrum ex junioribus lignum unum ex his, quæ per Sexagenas numerari solent, ut operis quippiam ex eo faceret, petiturus, etc.
Vide Setzena.