![[]](img/image.png)
SEXTORIUM. Juncta Bevagnas in Vita B. Margaretæ de Cortona cap. 3 :
Sæpe in cella nuda remansit, nunc involuta Sextorio, nunc alterius coloris operta tunicula, vel mantello.Ubi viri docti legendum putant textorio : ego vero malim Sercotio, fuit enim sercotium vestis mulierum.
P. , 1766.
◊ An aliquid hic emendandum
sit subdubito ; panni enim vel telæ crassioris species significari probabile est ; maxime
cum Gallicum Sextiaus, ea notione, usurpari videatur in Lit. remiss. ann. 1373. ex
Reg. 104. Chartoph. reg. ch. 254 : Lequel Perrot et Jehan boulengiers demourans à Gonnesse, pour cause de quatre Sextiaus, ordenez pour aidier à couvrir charretes à pain, etc.Vide supra Setezenus.