« Sibi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 468a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIBI
SIBI, pro se, quod habent aliæ loquendi formulæ, ubi de Sacramentis. Lex
Frision. tit. 1. § 9 :
Sibi duodecimus juret, ubi tit. 14. § 1. 3. 4. 5 :
Sua duodecima manu juret.Tit. 2. § 5 :
Sibi quarto sacramentum juret.Lex Ripuar. tit. 33. § 2 :
Sibi septimus in arabo conjuret.Occurrit eadem formula eod. tit. 58. § 5. tit. 66. et in Lege Longob. lib. 1. tit. 19. § 2. tit. 23. tit. 25. lib. 2. tit. 21. tit. 28. Roth. 147. 348. 258. 250. 235. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 654. et Gram. German. tom. 2. pag. 950.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sibi, pro illi, in Charta ann. 1262. apud Rymer. tom. 1. pag. 741 :
Dominica vero sequenti adivimus dom. Reginam Franciæ apud S. Germanum in Laya, et negotia vestra, prout nobis injunctum fuerit, Sibi exposuimus.Bulla Johannis XXII. PP. ann. 1327. apud eumd. tom. 4. pag. 321 :
Quæ quidem promissio fuit postea adimpleta, cum SibiIta vicissim Ei pro Sibi, non semel occurrit. Gregor. Turon. Hist. Franc. col. 564 :(Petro)Christus dixit, Quodcumque ligaveris super terram, etc.
Mundericus qui..... regnum Ei deberi dixit.
P. , 1766.
Sibi, pro Secum, in Instr. ann. 1308. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 30. col. 1 :
Joannes archiepiscopus Rigensis,....... assumptis Sibi pluribus bonis, honestis et religiosis viris, ad prædictos.... festinans percessit.