![[]](img/image.png)
2. SICARIA, Alia notione, Societas, congregatio, ut videtur, apud Buschium de Reform. Monast.
tom. 2. Script. Brunsvic. Leibnitii pag. 836 :
In Magdeburgensi vero Sicaria blaveis utuntur(Præmonstratenses)cappis... Abbas Præmonstratensis superior est omnium monasteriorum sui ordinis ; sed Præpositus B. Virginis præfatus cum tota sua Sycaria est exemtus ab ejus obedientia ; huic Præposito B. Virginis omnes de Sicaria sua tenentur obedire.
P. , 1766.
◊ Leg. forte Secaria,
idem quod Secta 2. Vitæ institutum.