« »
 
[]« 1 sicla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 469c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICLA1
1. SICLA, Siclus, Sigla, Mensura liquidorum. Apud Græcos et Latinos Sicel est quarta pars unciæ, et stateris medietas, drachmas appendens duas : apud Hebræos vero est unciæ pondus. Vide Cujac. lib. 12. Observ. cap. 40. Lex Alamannor. tit. 22 :
Servi Ecclesiæ tributa sua legitime reddant 15. Siclas de cervisa, porcum valentem tremisse uno, etc.
Capitula Caroli M. ann. 797. edita ab Holstenio cap. 11 :
Mel vero pro solido bortrensi Siglæ 1. et medio donant : Septemtrionales autem 2. Siclos de melle pro 1. solido donent.
Chartæ Alamannicæ Goldasti Siclas, Siglas, et Seglas cervisæ, promiscue habent num. 42. 49. 59. 67. et 69.
Σίϰλα etiam hac notione occurrit apud Græcos Scriptores. Theodoritus lib. 4. Histor. apud Joan. Damascenum lib. 3. de Imaginib. pag. 191. edit. Rom. ubi de quodam Olympio Ariano :
Καὶ φησὶν ὁ Ὀλύμπιος, ἄνδρα ϰατεῖδον λευχειμονοῦντα ἐπιϐάντα μοι ϰατά τῆς νεροφόρου, ϰαὶ τρεῖς σίϰλας θερμοῦ περιχέαντά μοι, ϰαὶ λέγοντά μοι, etc.
Vide Glossar. med. Græc. in Σίτλα. Ex quo emendandi Victor Tunnensis, et Ado Viennensis, qui hoc loco habent, immissis tribus ignis jaculis : legendum enim siculis, vel siclis, ut habet Isidorus Hispalensis in aliquot codd. nam alii præferunt etiam jaculis. Quippe
Sicula, Eadem notione occurrit in Capitulari de Villis cap. 9 :
Volumus, ut unusquisque judex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum, et Siculas, per sextaria octo, et corborum eo tenore, habeat, sicut et in palatio habemus.
Acta Murensis Monasterii pag. 59 :
Cum autem venerit tempus vindemiæ.... post vindemiationem et uvarum calcationem in cellarium nostrum mustum importare (debet,) sextam aut Siculam sibi habere, quæ Siculæ signatæ debent esse ad constitutam mensuram.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 952. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nicol. ab Hontheim pag. 285. col. 2 :
Ex eisdem vineis quatuor Siculas vini persolvent.
Siclus, Eadem perinde notione. Capitula Caroli M. ann. 797. edita ab Holstenio cap. 11 :
Duos Siclos de melle pro uno solido donent.
Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. in iisdem Actis Murensis Monast. pag. 22 :
Unum maltrum de frumento, [] et unum fritschingum, et unum Siclum de vino, etc.
Vide in Siclus 2.
Ciclum, pro Siclum. Notitiaann. 1113. apud Perardum in Burgund. pag. 106 :
Ecclesiam et atrium violaverunt, Cicla sciderunt, vina fuderunt, annonas sparserunt, etc.