« »
 
[]« 1 siclus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 470a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SICLUS1
1. SICLUS, apud Hebræos moneta notissima, de cujus pondere et pretio multa commentati sunt, qui de re nummaria scripsere, Budæus, Scaliger, Villeboldus, Snellius, et alii. Glossæ MSS. : Siclus, uncia apud Hebræos ; apud Lat. quarta pars unciæ. Secundum alios Siclus 4. obolos continet, obolus 12. denarios. Gl. Lat. Gr. : Sicilium, σὐγϰίας τέταρτον ; in MSS.
Secilium, sicilicus
. Apud JC. usus erat C averso sicilicum denotare in hunc modum Ɔ, ut discimus ex Mæciano lib. de Asse
Centesimam commodi usurarum nomine ad sortem applicari, et Sicilico, id est
, c averso notari. Sicilicus vi. scripuli, apud Raban. lib. de Computo cap. 8. Ita porro etiam, nescio quam monetam, appellarunt recentiores, atque inprimis Germani, quibus Sichel dicta. Glossæ antiquæ MSS : Sicilicus, qui Latina lingua corrupte Siclus dicitur : idem et Sichel. Annales Francor. Fuld. ann. 850 :
Unus modius de frumento Moguntiaci vendebatur 10. Siclis argenti.
Henricus Imp. de Conventione pacis publicæ ann. 1051. apud Goldastum :
Si quis Sicli unius aut duorum pretii furtum aut prædam fecerit, etc.
Acta Murensis Monasterii pag. 51 :
Persolvunt censum de auro quod appendit Siclum, quo in 5. partes diviso, nobis dantur tres partes, et participibus nostris duæ, sicque aurum nostrum appendit sex nummos et dimidium.
Ditmarus lib. 6. pag. 75 :
Presbyteris et Diaconis vestitum suimet 8. Siclis, Subdiaconis autem[] et inferioribus 4. adauxit.
Conradus Usperg. in Henrico III :
Cum tanta alimentorum abundantia militiam suam Christus deduxit, ut aries nummo, bosque Siclo veniisset.
Siclus, etiam apud veteres Anglos monetæ species fuit. Siclus apud Anglo-Saxones pretii erat duorum denariorum argenteorum, ex Hickesii Præfat. ad Grammat. Anglo-Saxon. pag. 21. Albinus seu Alcuinus, in Epistola ad Colcum, inter Hibernicas :
Et per singulos Anachoritas tres Siclos de puro argento.
Egbertus in Dialogo de Ecclesiastica institutione pag. 98 :
Quisque vero fratrum contra interdicta venerabilium Canonum transfugam Clericum vel Monachum sine literis pacificis susceperit, et conventus in hac obstinatione perduraverit, reddat quod statutum est 30. quidem Siclos 15. vero Episcopo loci, 15. Abbati, cujus Monachum sine nutu Prioris sui susceperat, etc.
Infra, Siclum valuisse duobus argenteis, seu denariis innuit :
Laici vero, qui sacrilega se conjunctione miscuerint velatis,.... duplicata 30. Siclorum pecunia, hoc est 60. argenteos volumus dare Ecclesiæ adulterantes, etc.
Adde pag. 103.
P. Carpentier, 1766.
Sed et apud nos quoad nomen in usu, ut colligitur ex Charta Phil. I. ann. 1083. in Reg. Phil. Aug. ex Chartoph. reg. sign. 34. bis part. 2. fol. 120. v° :
Si quis autem ausus fuerit quod firmatum est regaliter inquietare, secundum legem salicam Siclos auri centum solvat, et reus majestatis sit, anathema maranatha.