« Sigalum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 471b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGALUM
SIGALUM, Sigalis, Sigelis, Sigilum, Segula, etc. Voces
unius ejusdemque notionis : Lat. Secale, Gallis Segle.
Sigalum. Ugutio, et ex eo Joannes de Janua :
Sigalum, quædam annona, quia videtur latere et silere inter spicas propter suam vilitatem : unde Sigalinus, Sigaliceus, Sigalonius. Unde et terra, quæ tali annona abundat, dicitur Sigalonia :scilicet pagus ad Aurelianum, qui hodie la Sologne appellatur. Glossar. Lat. Gall. :
Sigalum, Seige, gros blé.In Sangerm. :
Sigalum, une maniere de blé, Seigle.Concilium Francoford. ann. 794. cap. 4 :
De modio Sigali denarii 3. Panes sigalatii, ibidem.
Panis Sigali, qui Turta vulgariter appellatur, apud Udalricum lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 4.
Sigalis. Capitulare Caroli M. ann. 797. editum ab Holstenio cap. 11 :
De annona vero bortrinis pro sol. 1. scapilos 40. donant, et de Sigale 20.Charta ann. 826. apud Doubletum pag. 793 :
Quas villas acceperunt memorati fratres pro Sigale modios mille trecentos.Ermanricus in Vita S. Soli cap. 6 : ......
Terra ibidem adjacens sterilis est, nihilque pinguius sigale gignit. Moschopulus lib.
περὶ σχεδῶν. : Ὄλυρα, εἶδός τι τῶν σπορίμων, ἥ ϰαὶ ζειὰ ϰαλουμένη, ἡ ϰοινῶς σίϰαλις.
Sigelis. Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 132. 126. :
Modium unum de Sigele contra denarios 3. Modium 1. de frumento parato contra denarios sex.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sicalis. Statuta Vercell. lib. 3. fol. 73 : Et si receperit quartaronos sex rasos Sicalis cumunalis, etc.Adde Castelli Chron. Bergom. apud Murator. tom. 16. col. 961.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sicalum, in Statutis Genuens. lib. 4. cap. 58. fol. 114 : Frumentum, ordeum, spelta, avena, Sicalum, siligo, faba, cicera, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sichalis. Johannis Demussis Chron. Placent. ad ann. 1185. apud Murator. tom. 16. col. 456 :
Starius Sichalis pro denariis x.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigala. Chronic. Novalic. apud eumd. tom. 2. part. 2. col. 735 : Non sunt nobis amplius præter quinque modia Sigalæ et tria sextaria tritici.Adde Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 236.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigale. Vita Aldrici Episc. Cenoman. num. 56. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 144 :
Debentur inde de pastione inter frumentum et sigale modii xxxiiii.
Sigilum. Tabularium S. Remigii Remensis :
Sunt ibi avergariæ 3. ubi possunt seminari de Sigilo modii 20. etc.Letaldus, Monachus lib. Miracul. S. Maximini Miciacensis Abbat. n. 19 :
Eos ut stipendiarios Sigilo alebat, cæteris bonis penitus abrasis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigila. Charta ann. 1016. ex Tabul. S. Martialis Lemovic. : Reddens censum omni anno vii. sextarios Sigilæ et xii. denarios.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigilina. Chartul. Kemperleg. : Sex modia frumenti et Sigilinæ.
Sigilla. Chronicon Malleacense ann. 1122 :
Circa 2. solidos fuit sextarium Sigillæ, et sextarius frumenti per 3. solidos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigillo. Chartul. S. Petri de Domina fol. 121. v° : xx. sextarii frumenti et xx. de hordeo cum Sigilline mixto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigla, in eodem Chartul. fol. 106. v° : In Pascha i. agnum et ii. panes........ et i. eminam de Sigla.Tabular. Camalar. :
Ad Seveiracum est i. apendaria alodi et debet i. eminam Siglæ et i. cart. ordi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segalis. Capitul. 5. Caroli M. ann. 806. cap. 19 : Modium unum de Segale contra denarios quatuor.Acta Erchanberti Episc. apud Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 126 :
De ordea modios 11. et de Segale modios 20.Charta ann. 879. in Append. Marcæ Hispan. col. 807 :
Et modio uno de Segale pro solidum unum.Aremorici Segal dicunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segel, in Charta ann. 1085. apud Baluz. Histor. Tutel. pag. 427 : Duos sextarios de Segel et duos de civada.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Segle. Dispositio rei familiaris Cluniac. facta a Petro Abbate apud Baluz. tom. 5.
Miscell. pag. 448 : Reddere solitus erat 560. sextarios frumenti et 500. de Segle.Charta apud Stephanot. tom. 2. Antiq. Benedict. Lemovic. MSS. pag. 312 :
Et omni anno quatuor sextarios frumenti et quatuor Segle.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seglia. Tabul. Casæ Dei : Unum sextarium Segliæ et alium avenæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seglum. Tabul. Vosiense fol. 3 : Debent quatuor summatas de Seglo.
Segula, in Historia Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 161. Charta ann. 1081. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS.
pag. 552 :
Quatuor sextarios frumenti et quatuor Segulæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigula. Tabul. S. Albini Andegav. : Habeat quotidie panem et vinum sicut monachus claustrensis et unoquoque anno unum sextarium de Sigula et alterum de fabis, et unam eminam de milio.Adde Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 170.
Segallum. Ratherius Veron. in Apologetico pag. 237 :
Quisque Presbyterorum annuatim acciperet inter frumentum et Segallum modia decem. Panis segalatius,apud Fortunatum in Vita S. Radegundis cap. 15. et 21. Denique
Secale, apud S. Hieronymum in Ezech. cap. 4. et in Lege Saxon. tit. 18.
Segale, Senensibus. Charta Ludovici Pii Imp. apud Doubletum pag. 740 :
De tritico puro ad eorum et hospitum in refectorio venientium opus modia duo millia centum : ad præbendam famulorum illis servientium de Secale modia duo millia quingenta, etc.
P. , 1766.
◊ Soille, in Chartul.
Corb. sign. Ezechiel ad ann. 1421. fol. 142. r° : Quatre journaux d'escourion et deux de Soille.