« Sigillifer » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 472b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGILLIFER
SIGILLIFER, Custos sigilli, ut supra Sigillarius 1. Chronic. Trivetti ad ann.
1191. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 503 :
Quidam qui inerant submersi sunt, inter quos Rogerus Malus-Catulus Regis Sigillifer, cum cujus etiam corpore sigillum postea est inventum.Vide in Sigillum, pag. 474. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sigilliferi nuncupati Scribæ, Gall. Greffiers ; quod penes eos esset sigillum
jurisdictionis, cujus erant scribæ. Charta Guillelmi de Burgo Canonici Matiscon. ann.
1322. tom. 1. Macer. Insulæ Barbaræ pag. 201 : In præsentia dom. Humberti de Castillione cantoris S. Nicetii Lugdunensis Sigilliferi curiæ nostræ officialatus.Confirmatio privileg. Universit. Paris. per Carolum V. Reg. Fr. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 711 :
Conservator privilegiorum, Sigillifer curiæ, et quatuor Facultatum principales bedelli, a pecagio et quacumque exactione sint immunes.Concil. Nannetis celebratum ann. 1431. can. 32 :
Abusum quorumdam Sigilliferorum nostræ provinciæ reprobantes, prohibemus ipsis Sigilliferis, ne si quis excommunicatus petat absolutionem et non habeat ut solvat emolumentum sigilli, etc.Statuta Eccl. Argent. ann. 1435. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 552 :
Nullus autem Sigillifer citationes vel monitiones hujusmodi in Sabbatho, vel quarum data esset in Sabbatho, cum terminus sit in scripti hebdomada, sigillare præsumat.Rursum col. 556 :
Sigillifero curiæ nostræ ut has nostras constitutiones et quoslibet notabiles processus nostros in uno libro conscribi faciat, et in curia nostra continue conservari, ut ad illum, cum opus fuerit, habeatur recursus, districte mandamus.Occurrit præterea ibid. col. 573. et 669. Index MS. benefic. Eccl. Constant. fol. 41 :
Jacobo Besini de Rico tunc Sigillifero Constan. fuit collata hujusmodi portio ad præsentationem dicti de Hamas.Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 9 :
Mensæ S. Spiritus 7. sol. pro familia Sigilliferi 5. sol.Apud Ecclesiasticos, ut ex allatis colligitur, potissimum obtinuit hæc nomenclatura ; aliis Cancellarii vel Notarii dicebantur. Vide in hac ultima voce.