« 1 sigillus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 478c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGILLUS1
1. SIGILLUS, Alamannis Sigel, Epistomium vasis, vel obturaculum, quod orificio, ut
Apuleius loquitur, vel ori summo dolii inseritur, illudque obstruit, sic dictum, quia olim
vasa signabantur, ut ex Hieroclis Philosophi facetiis colligitur. Eckeardus Junior de
Casib. S. Galli cap. 5. pag. 194 :
Erant autem in cellario fratrum communi duo vasa vinaria usque ad Sigillos adhuc plena. Epistomiivocem usurpat Jonas in S. Columbano lib. 1. cap. 16.