« »
 
[]« Signanter » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 480b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNANTER
SIGNANTER, Aperte, distincte. Hieronymus adv. Jovinian. lib. 1. cap. 7. extr. :
Signanter et proprie supra dixerat. Signanter et breviter omnia indicare,
apud Auson. in Gratiarum act. Signate, eadem notione, utuntur Gellius lib. 2. cap. 6. Ammianus lib. 22. cap. 15. et alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signanter, Præcipue, in primis. Byzynius in Diario belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 147 :
Graves contentiones et guerræ his diebus, inter Reginam et Barones et inter Pragenses, occasione liberandæ religionis Christi et veritatis ; et Signanter calicis communionis... insurrexerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signate, Eodem significatu, in Charta ann. 1227. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 914 :
Ego Radulfus de S. Vandregesillo dictus Picerna, qui Signate debebam discos et patellas quoquinæ abbatiæ S. Vandregesilli hæreditarie reparare, sicut famulus serjantariæ dicti officii, dedi et concessi Deo et abbatiæ S. Vandregesilli....... quidquid mihi pertinebat hæreditarie ratione dictæ serjantariæ et dicti officii in liberatione panis, pisorum et omnium ferculorum, etc.