« »
 
[]« Signetum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 481b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNETUM
SIGNETUM, Parvum sigillum, quod Secreti vulgo appellant, quo literæ clausæ sigillantur, ex obsoleto Gallico Signet. Charta ann. 1359. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 499 :
Donné à Nantes... soubz nostre Signet de secret.
Alia ann. 1383. ibid. col. 638 :
Nous avons faict mettre nostre grand seel à cestes presentes o le Signet secret de noz chevances.
Charta ann. 1387. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 130 :
In quibus (literis) affixa sunt Signeta dictorum dominorum.
Charta ann. 1399. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Datum sub sigillo magno curiæ nostræ Rothomagensis una cum Signeto nostri officialatus.
Charta ann. 1424. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Litteras sigillatas cum nostri impressione Signeti.
Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 18 :
Sub quocunque sigillo, magno, secreto vel parvo, seu Signeto.
Statuta Roberti III. cap. 1. § 5 :
Statutum est etiam, quod quilibet Baro, vel alius tenens de Rege, habeat sigillum proprium, ad serviendum Regi, ut de jure tenetur,..... et quod sigilla sint, et non Signeta, sicut ante ista tempora fieri consuevit.
Henricus de Knyghton :
Similiter dicebatur, quod quidam Miles Angliæ [] mittebatur....... Capitaneo Calesiæ cum litteris Signeto Regis signatis, ut redderet ei villam Calesiæ.
Vide Sigillum secreti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signetus, Eadem notione. Statuta S. Claudii ann. 1448. pag. 49 :
Qui sigilla vel Signetos prædictos, aut eorum aliquod vel aliquos penes se habuerint vel sciverint per aliquos detineri, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signetum, Chirographum, Gall. Seing. Charta ann. 1454. ex Tabul. Sangerm. :
Teste Signeto meo manuali huic præsenti scedulæ apposito.
P. Carpentier, 1766.
Hæc clariora videntur, quam ut ad aliam notionem detorqueri possint. Seingnié, eodem sensu, in Lit. ann. 1343. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 602 :
Et je Nicolas Bourderel..... ay seellé ces présentes lettres du seel de la prevosté doudit Chaumont et de mon propre seel en contreseel, avec les Seingniez desdiz jurez.
Hinc Signet, Schedula signeto subscripta, in Lit. remiss. ann. 1402. ex Reg. 157. Chartoph. reg. ch. 356 :
Et fu mis (l'enfant) lez sa mere en terre sainte,... par la licence du Signet de la parroisse et église S. Piat.
Aliud vero sonat vox eadem Signet, Signum nempe et rei alicujus simulacrum, in Arest. parlam. Paris. ann. 1380. ex Lib. nig. prior. S. Petri Abbavil. fol. 150. v° :
Lesquelx marregliers,..... en Signet et par maniere de représentation, mirent et estendirent un drap d'or ou poile bordé de noir sur un lettrin, assis sur la fosse dudit feu Jacques.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signetum, Alia notione. Ordinar. vetus Ambianense :
Quia firmarius thesaurariæ cum duobus clericis parochialibus hujus ecclesiæ debent cantare quotidie, et ob hoc dictus firmarius debet habere tres denarios super quodlibet Signetum Purificationis.
Vide in Signum 2.