« »
 
[]« 6 signum servitium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 483b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNUM06
6. SIGNUM Servitium. Vassalli, seu Homines de Signo servitio, vel de Signo et servitio, qui nostris Consuetudinarii, seu Coustumiers, qui servitium domino debent. Eximinus Petri de Salanova Justitia Aragonum :
Si aliqui sunt terras tenentes in aliquo loco, qui terras tenentes sunt de Signo servitio, dubitatur, in quibus teneantur contribuere cum aliis de Signo servitio illius loci, ubi sunt terras tenentes, etc.
Vitalis Oscensis Episcopus :
Sicut quidam infanciones, sicut quidam homines Signa servitii, etc.
Michael del Molino in v. Dominus :
Domini locorum, qui non sunt Ecclesiæ, possunt vassallos suos de Signo servitio bene vel male tractare pro libito voluntatis, et bona eis auferre, etiam siti necare, remota omni appellatione : et in eis dominus Rex non potest se intromittere.
Mox addit :
Secus est in dominiis locorum, quæ sunt Ecclesiæ, Ordinis, aut Religionis,
quibus id non licet : deinde rationes disparitatis affert, quas vide, si lubet. Idem in v. Vassallus :
Vassalli quidam sunt simplices, alii de Signo servitio. Vassallus simplex proprie dicitur ille, qui in alterius villa moratur, quicumque sit, sive ab eo stipendium recipiat, sive non ; et talis vassallus pro domino potest facere testimonium. Vassallus autem Signi servitii dicitur ille, qui in alterius villa sedet, et ille exactiones et tributa facit.
Fori Oscæ [] Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 12 :
Si dominus alicujus villæ habet probare aliquid contra aliquem, non potest, nec debet, in ipsa villa, ubi ipse est dominus, dare suos commensales in testes, nec aliquos de suo Signo, aut honore, etc.
Fol. 25. et 33 :
Infantio, si occiderit hominem Signi Regis, etc.
Fol. 26 :
Plures sunt Signi Regis, qui habent hæreditates suas et domos in diversis locis, etc.
Fol. 36 :
Homines servitii, sive Signi Regis.
Et fol. 7 :
Homines de servitio Regis. Hæreditates Signi Regis,
in Observantiis Regni Arag. lib. 6. de Privilegiis Militum § 4. lib. 9. de Salva infantion. § 6.
Sive illi homines fuerint de Signo Regis, vel alterius nobilis,
lib. 2. de Foro competenti § 24. Vide Foros Aragon. fol. 97. 128. 129. 131. 145. 266. etc.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod Consuetudo 4. Signum nude dicitur, in Charta ann. 1133. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 353 :
Signum et alia servicia vobis facere debeamus.
Hæc itaque vox eo sensu, uti apud Hispanos, ita et apud Italos aliosque in usu fuit. Vide supra Servitus 5.