« »
 
[]« 8 signum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 483c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SIGNUM08
8. SIGNUM, Campana, nola, Italis Segno, ut notat Pignorius, σήμαντρον, et σημαντήρ, Græcis scriptoribus : vide German. Patr. CP. in Hist. Eccl. initio, Nomocanonem edit. a Jo. Bapt. Cotelerio cap. 409. etc. Glossar. med. Græcitat. col. 1359. Lex Salica tit. 35. § 2 : Si quis cervum domesticum Signum habentem, aut occiderit, aut furaverit. Ubi Signum pro nola interpretatur Bignonius, quod Eccardo non arridet : nec injuria ; ibi enim sermo est de cervo domestico, cui nota aliqua imprimebatur, ut dignosci posset, cum ad alios cervos alliciendos emittebatur, quos nolæ sonus exterruisset. S. Eulogius in Apologet. :
Basilicarum turres everteret, templorum arces dirueret, et excelsa pinnaculorum prosterneret, quæ Signorum gestamina erant ad Conventum Canonicum quotidie Christicolis innuendum.
Ericus Monachus de Miracul. S. Germani Autissiod. cap. 51 :
Signa quoque Ecclesiæ interdum nullo sonante pulsantia, etc.
Eckeardus Junior. de Casib. S. Galli cap. 14 :
Signumque cursim pulsantes, fratres advocant.
Cap. 16 :
Abbate accito, Signum pulsatur ad Capitulum.
Joannes Monach. lib. 1. Hist. Gaufredi Ducis Normann. :
Pulsantur Signa, parietes Ecclesiarum cortinis et paliis adornantur.
Charta Cindasvinthi Reg. Gothor. in Hispania æræ 684. apud Yepez in Chronico Ord. S. Bened. tom. 2 :
Offerrimus vasa altaris,..... Signum fusile æneum bonæ modulationis, demulcens auditum.
Utuntur passim scriptores, Gregorius Turon. in Vitis Patrum cap. 8. lib. 2. Hist. cap. 23. lib. 3. cap. 15. Fortunatus lib. 2. Poëm. 19. Eginhardus de Transl. SS. Marc. et Petri lib. 3. cap. 15. Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 168. 171. Concil. Foro-Jul. cap. 13. Concil. Aquisgran. cap. 145. Alcuinus Poem. 130. Rupertus lib. 5. de Divin. offic. cap. 29. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 5. et de Vita S. [] Galli cap. 26. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 142. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 487. lib. 10. pag. 782. lib. 12. pag. 855. Ethelwlfus in Abbatibus Lindisfarnensibus cap. 20. Vita S. Leutfredi num. 19. Helgaudus in Roberto Rege pag. 74. S. Anselmus lib. 3. Epist. 20. Hugo Flaviniac. pag. 122. 158. 167. 265. 268. Petrus Venerab. lib. 1. de Miracul. cap. 17. Gaufridus Grossus in Vita S. Bernardi Abb. Tironensis, W. Thorn. in Chronico ann. 1086. Chronicon Fontanellense cap. 9. 16. Chronicon Montis S. Michaëlis ann. 1131. Monasticon Anglic. tom. 1. pag. 32. etc. Ita Franci nostri vocem Seint usurparunt.  :
Et la Roine mult grant joie li fist,
Li Seint sonnerent tout contreval Paris,
Nez Dex tonant ni poit on aoir.
Alibi :
De la cité est issus Anseïs,
Sonnent les cloches et Seint parmi la cit,
Procession ont fait au fil Garin.
MS :
Sonnent li Seint par toute la contrée.
MS :
Les Clers et les Prevoires à fez trestout mander,
A grant procession sont au devant alé,
Et ont fait les Sains de la vile soner.
Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1350. cap. de Obsequiis Regiis :
Pour la peine et salaire de plusieurs valets pour faire sonner les Seints de ladite Eglise.
Testam. Johannis Lessillé ann. 1382. apud Menag. Hist. Sabol. pag. 390 :
Afin que ledit secretain et ses successeurs soient tenus à sonner les Sains, quant l'on fera l'anniversaire pour nous en ladite Eglise.
Sins, apud Beslium in Comit. Pictav. pag. 63. Adde Chartam Gallicam in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 349. et aliam in Additamentis ad Matth. Paris pag. 170.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Signus, Eadem notione, in Testam. S. Rudesindi ann. 978. inter Conc. Hisp. tom. 3. pag. 184. Vide Frontale.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cum ecclesia alteri subjiciebatur, campanam aliquando ceu subjectionis argumentum ex minori in majorem ecclesiam inferebant, ut colligitur ex Charta ann. 1060. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Facimus guirpitionem sancto Victori Massiliensi et sancto Genesi in territorio de Dromone, qui est obedientia ejusdem S. Victoris..... et propter hoc recipimus unum de majoribus Signis de ipsa obedientia ad honorem de nostra ecclesia.