![[]](img/image.png)
SILEMSIS, a Græco σύλληψις, Rhetoricæ figura Grammaticis
nota. Epist. Gunzonis ad Augienses ann. 960. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col.
297 :
Porro Silemsis per casuum mutationes non solum apud versidicos, verum apud sine metris scribentes frequenter invenitur. Virgilius accusativum pro genitivo aut ablativo miranter posuit :
Pro eo quod est occupat Latagum ore aut Latagi os.Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montisOccupat os faciemque adversam.